BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Apollonius Rhodius - Argonautica » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 423

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


boque uti de numero mihi stellarum aliquid dicant; quod
cum eos percunctor, non solum intelligo stellas ab eis quae
videantur numero non comprehendi, sed nec constare an,
praeter eas quas intuemur, aliae etiam sint in caelo cum
sensum tum rationem nostram aufugientes. Phavorinus phi-
losophus, in eleganti illa sua adversus genethliacos apud
Gellium oratione, mirari se dixit «cuique pro praecepto
liquere planetas quos Nigidius errones vocat, non esse
plures quam vulgo existimantur. Posse enim fieri, ut et
alii quidam planetae pari sint potestate, quos tamen cer-
nere homines non possint propter exuperantiam vel splen-
doris vel altitudinis
». Certe si, quemadmodum inquit Al-
petragius, rerum caelestium homo sapientissimus, adhuc
motus in caelo est qui nescitur, potest et corpus inibi esse
cui potissimum motus ille conveniat, nulla artis adhuc
observatione deprehensum. Attestantur tum multi tum
varii corporum superiorum a iunioribus motus excogitati,
veteribus, ut ipsi putant, ignoti, et longa tandem observa-
tionum diuturnitate deprehensi, quorum exemplo redditur
manifestum posse alios etiam motus, sua vel tarditate vel
obscuritate aut alia specie, mathematicos adhuc latere,
quos sit posteritas ipsa diuturnioribus observationibus ali-
quando cognitura. Nolo facere de epicyclis eccentricisque
sermonem, deque sphaerarum planetis deservientium mul-
titudine, apud omnes astronomos tamen incerta, quoniam
forte penes haec corpora potestatem in fato decernendo


pagina successiva »
 
p. 423 [II, 226]