BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Triumphi » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 433

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


de signis percunctabimur, quae illis ratio demonstraverit
duodecim ibi esse naturas, distinctas viribus et proprieta-
tibus, atque his neque plures neque pauciores. Abraam
Avenazra, in principio libri Rationum astrologicarum, aliqua,
inquit, dicuntur de signis quae probantur, aliqua ex arbi-
trio; statim declarans quaenam ista potissimum, quae ar-
bitraria proferuntur, divisionis Zodiaci meminit. Divisiones
enim, ait, signorum cur tantum in partes trecentas et se-
xaginta? quoniam hic numerus divisionibus est accomo-
datior. Idem quoque scribit Haly Avenrodan, apotelesma-
ticos libros Ptolemaei exponens: «Divisimus circulum in
partes duodecim quae signa nuncupantur, et unumquodque
signorum in partes triginta quae dicuntur gradus, et partem
quamlibet trigesimam in minutias sexaginta quoniam hi
numeri divisionibus idonei magis reperiuntur
». Quibus
igitur potius quam eorummet verbis eos redarguam, ita
naturae rerum et consequentiae rationis ignaros, ut quoniam
qui astrorum motus metiuntur circulum in duodecim partes
diviserunt ob numeri ad dividendum opportunitatem, hinc
ipsi dogma constituerint, partes illas duodecim vires et
proprietates habere diversas, quasi eorum distinctio non
arbitrio mathematicorum, sed a natura caeli exorta sit?
Acciditque, si in octava sphaera describantur, ut Ptolemaeus,
Aegyptii signorumque omnes magistri voluerunt, ut res
nulla soliditasque naturae illis respondeat, sed cogitari
tantummodo et mente concipi possint. Quare et Origenes,


pagina successiva »
 
p. 433 [II, 246]