BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alexander Aphrodisiensis - In De sensibus » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 451

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


De Graecis auctoribus soli possunt dubitare qui Graeca
non legerunt; neque enim usquam apud Graecum ullum
scriptorem mentio de istis imaginibus, ut accusare ma-
gnopere Haly debeamus, qui istum errorem ascripsit
Ptolemaeo. Nam cum verbo quinto et nonagesimo libri cui
titulus Fructus, dicit Ptolemaeus: τὰ παρανατέλλοντα ἑκάστῳ
δεκάνῳ δηλοῦν τὴν προαίρεσιν τοῦ γεννωμένου καὶ τὴν τέχνην, ἣν
μετέρχεται
, hoc est «quae singulis signorum decanis coo-
riuntur, nati voluntatem indicare, et quamnam artem sit
pertractaturus
», expositor Haly per coorientes imagines in-
visibiles istas, de quibus diximus, putat intelligi, nesciens
quaenam apud Graecos παρανατέλλοντα, hoc est coorientia di-
cantur. Vocatur enim apud eos hoc nomine VI. illae
atque XXX. extra signiferum imagines, quarum XV. ad au-
strum, I. atque XX. vergunt ad aquilonem, de quarum
proprietatibus et natura primo libro Apotelesmaton scribit
Ptolemaeus, qui nec eo loco, nec alibi usquam aliarum un-
quam imaginum meminit, praeter eas quas fabricantur ex
visibilibus stellis, adversus quas superiore capite disputa-
vimus. Utitur autem eadem dictione in sequenti verbo, cum
dicit consideranda in defectibus luminarium παρανατέλλοντα,
id est coorientia, quam eandem sententiam, secundo libro
Apotelesmaton tractans, indicat ex quo genere ista sint quae
coorientia dicantur. Ex quibus cum ait nati voluntatem
artemque indicari quam sit professurus, id docet quod
Mallius, Maternus Graecique scriptores explicarunt, ut qui
Nave cooriente nascitur nauta sit futurus, qui Lyra musicus,
qui Haedo auriga, atque ita de reliquis. Sed et Porphyrius
in Isagogis, typum, hoc est figuram et formam, τῶν ζῳδίων,
hoc est animalium quae sunt in Zodiaco, τῶν παρανατελλόντων,
id est coorientium, ἀπὸ τῆς τῶν συνθέσεως, id est astrorum com-


pagina successiva »
 
p. 451 [II, 282]