BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ammonius Hermiae - In quinque voces Porphyrii commentarii » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 458

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


qui dicunt iudicio non scripsisse haec animi Avenazram,
quasi lis illi cum Ptolemaeo de regno, quo fuit annis etiam
nongentis posterior, quasique in anno constituendo, in
annorum datore et plerisque aliis Ptolemaei sententiam aliis
non anteponat. Sed et Alchabitius proprio commentario,
scribit se demonstrasse nullo pacto per eam rationem gradum
orientem verum posse reperiri. Henricus Batensis, Alberti
Magni discipulus, suam examinans genituram, quamquam
nomine dissimulato servum dei se nominans, mittamus,
inquit, Animodar Ptolemaei a sapientibus reprobatum;
alii dogma non expungunt sed castigant, ut Omar, nonnihil
a Ptolemaeo dissentiens. Alii super eius intellectu digla-
diantur. Et cum illud inquiritur cuinam loco proximior sit
planeta, sunt qui quantitatem discretam observandam ve-
lint, sunt qui continuam, ut Antonius de Monte Ulmo.
Verum, omissis auctoritatibus adversantium Ptolemaeo, so-
litus ego dogmatis falsitatem ita declarare. Nascatur Lucius
Romae, Florentiae Fabius, eadem hora eodemque momento,
liquet astrologis non eundem futurum horoscopum utriusque
ob diversam caeli inclinationem sub qua nascuntur; et
tamen si rationem ex Ptolemaei praeceptis ineamus, eundem
utriusque horoscopum faciemus, cum utraque regione ple-
nilunium antecedens sive novilunium eadem caeli parte
contigerit; quare idem quoque dominator qui themate in
utroque gradum signi possidens eundem, iisdem numeris
cardines in utraque genitura definiet. Sed hoc evidentia rei
sensuque revincetur dogma, igitur falsum; quod miror Pto-
lemaeum, mathematicum summum, non pervidisse.


pagina successiva »
 
p. 458 [II, 296]