BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 459

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem



Caput IV.
Investigationem partilis horoscopi per conceptum Ptolemaeo
falso ab Arabicis ascribi, irrationalem esse et a multis astro-
logis reiectam.


Apud iuniores inventa est alia ratio vestigandi ex hora
conceptus horoscopi, cui plurimum tribuunt. Est autem
huiusmodi: ponunt quasi confessum ex veterum traditione,
praesertimque Ptolemaei verbo primo et quinquagesimo
libri Centum enunciatorum, Lunae locum in nativitate fuisse
horoscopum in conceptu; contra, locum Lunae in conceptu,
horoscopum esse nativitatis. Hoc posito methodum tradunt,
qua putant posse deprehendi locum Lunae cum semen ute-
rum implevit; quo reperto, similem quoque gradum colli-
gunt hora nativitatis ascendere. Fuit autem eis erroris oc-
casio mendosa translatio librorum Ptolemaei, quoniam
nusquam ille de gradu hoc scripsit, verum de signo tantum.
Verba eius loco superius, memorato sunt haec: ἔνθα ἐστίν ἐν τῷ
καιρῷ τῆς γενήσεως ἡ σελήνη
, ἐκεῖνο τὸ ζῴδιον ἠν τῆ σπορᾷ ὡροσκό-
πησον, καὶ ἔνθα τῆς σπορᾶς ἔτυχεν, ἐκεῖνο ἐν τῆ ἀποκυήσει ὡροσκόπησον,
ἢ τὸ τούτου κατὰ διάμετρον
. Latine ita ad verbum: «Ubi <Luna>
est tempore nativitatis, illud signum conceptus horoscopum
statuas; ubi fuerit in conceptu, illud fac horoscopum partus,
vel eius oppositum
». Non putavit igitur Ptolemaeus hac
via partiliter posse horoscopum inveniri, quare in libris
Apotelesmaton, ubi hoc inquirit, nullam placiti huius facit
mentionem; alioquin si de gradu intellexisset, quod ex eius
verbis falsum ostendimus, facillimum quoque existimasset
in conceptu horam invenire, quam hodie nullo magno negocio


pagina successiva »
 
p. 459 [II, 298]