BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Philo Alexandrinus - De opificio mundi » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 460

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


iuniores quibuslibet desiderantibus reddunt, usi methodo
quam Ptolemaei esse volunt. Quomodo igitur ipse Ptole-
maeus, Apotelesmaton libro tertio, principium seminale ἐπὶ
πλέον
hoc est plerumque, seu maxima ex parte ait ignorari,
et cum in eius cognitionem devenitur, id aut συμπτωματικῶς,
hoc est aut casu scilicet fortuitoque, aut observatione? debuit
certe addere aut ἐντεχνῶς hoc est artificiose, siquidem arbi-
trabatur arte aliqua et via istud posse deprehendi. Quomodo
autem ait casu cognoscitur aut observatione, declarat graecus
interpres: casu, cum accidit mulieri recepti seminis sensum
fieri, ut Cleopatra docet; observatione, si consulto vir illud
tempus annotat, quo semel feminae congressus deinceps
abstinuerit, tum fecundum fuisse congressum menses decla-
raverint. Praeter haec aliam esse viam tempus illud ad li-
quidum explorandi, veterum nemo prodidit, nedum ex eo
nativitatis horam voluerint investigare. Nam quod Arabes
dicunt Hermetem hoc praecepisse, fabulosum est, sicut alia
multa, quod primo libro notavimus, mendacissime ad eun-
dem referunt auctorem. Quod enim Aegyptii super hac re
tradiderunt, Hephaestion refert et Porphyrius, qui hoc
ipsum praeceptum, quod legitur in Ptolemaeo, Petosiris
Aegyptii inventum fuisse his verbis: ὁ δὲ πετόσιρις..., et quae
sequuntur. «Petosiris autem, inquit, signum in quo Luna
fuit tempore conceptus, illud in partu horoscopum esse,
aut eius oppositum, quod autem Luna tempore partus
occupavit illud conceptus horoscopum fuisse». Sed eodem
loco Porphyrius duos alios refert modos, ex Antiochi quo-
rundamque aliorum sententia, signi vestigandi in quo fuit
Luna hora concubitus, de gradu nunquam facta mentione,
quin ipsum quo scribuntur haec caput inscribitur: De signo


pagina successiva »
 
p. 460 [II, 300]