BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Epinomis » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 462

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


forsan audetis experimento id asseverare, simul observato
collatoque invicem tempore nativitatis atque conceptus,
impune vobis mentiri licet, acta re sine arbitris. Verum ex
vestris, qui se maxime contendunt expertos, negant veritati
respondere praeceptum, Abraam enim Avenazra se quin-
quies id observasse dicit, ter non successisse, quod nunc
quidem in Martem, nunc in Venerem, nunc in Mercurium
refert. Puto si decies id observasset, alios quoque planetas
pariter accusasset. Nam Hemanuel Hebraeus, Avenazrae
sectator, bis expertus, veluti qui eisdem quibus Avenazrae
placet modis castigatum semel a vero tempore nativitatis per
septem dies reperit variare. Aboasar, numen astrologo-
rum, falli methodum istam quinque gradibus posse credit,
ut Sedis eius discipulus narrat. Quod si est, nihil nos iuvat
quibus de gradu tanta sollicitudo. Pariter et Avenrodan
magnus apud istos expositor Ptolemaei, mentiri saepe illum
testatur. Saxoniensis interpres Alchabitii falsam et vanam
penitus putat, inutilem quoque, affirmans fieri non posse
ut per eam incertus gradus horoscopi certus unquam red-
datur, quod exemplo propositae geniturae late manifestat.


pagina successiva »
 
p. 462 [II, 304]