BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 48

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


terdum aliter ordinet quam ordinaria caeli revolutio erat
effectura. Quae cum passim sparsa apud astrologos, tamen
simul omnia leges apud Avenazram, capite primo libri de
nativitatibus.


Caput II.
Auspicationes, quas electiones dicunt, inutiles esse testimonio
unius astrologi, ratione et experientia.


Iam haec si sint vera, proferat astrologus quodnam
emolumentum ex eius praedictionibus vita consequatur. Re-
spondebit fortasse duplex: alterum verum dicit et horam
doceri qua auspicari actiones nostras debeamus ut feliciter
fiat quod facturi sumus; alterum, cum praedicit quod est
futurum unde illa est utilitas ut quibus in rebus infelices
nos fore cognoverimus illis abstineamus, contra ea aggre-
diamur in quibus felicitatem natalitia nobis hora polliceatur.
Sed age, excutiamus utrumque, ab eo exordientes quod primo
loco proponebatur et, quoniam nobis cum astrologis dispu-
tatio, utamur his maxime assumptionibus quae apud eos ve-
rissimae existimantur. Aut igitur, in re quam auspicato
facturus es, favorabile tibi caelum natalis constellatio fecit,
aut adversum: si adversum, non prodest auspicatio ex sen-
tentia Ptolemaei, quia rem illam infeliciter semper aggre-
dieris et ab ea semper feliciter abstinebis; si favorabile,
nulla opus horarum electione sed tua tibi electio sufficit,
quoniam tunc felicissime rem illam aggredieris cum te ad


pagina successiva »
 
p. 48 [I, 106]