BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Heraclitus Ephesius - luogo non identificato » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 480

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


dent aequali auctoritate magistros super his tantum dis-
sentire, quantum distat oriens ab occidente. Aegyptii, Chal-
daei vetusque omnis denique sententia, stellas erraticas
uno tantum moveri motu putant, quem vocamus diur-
num, Hipparchus alium introduxit, qua raperentur sicut
errantes ab occidente in orientem. Sit haec igitur prima
controversia, moveantur proprio motu necne. Recentiores
controversiam nullam dicent, quoniam non sit mirum a
iunioribus observatum quod veteres nondum poterant de-
prehendisse. Verum sunt etiam ex iunioribus, qui senten-
tiam veterum tueantur, quique non dubitent falli qui contra
existimaverunt. Proclus, posterior longe Ptolemaeo, peri-
tissimus fuit omnis mathematicae quod eius cum astrolo-
gicae suppositiones
, tum de sphaera tractatus et de astrolabii
compositione, commentaria super Euclidem
quaeque alia
scripsit multa facile declarant. Is, in commentariis super
Timaeum, quod et alibi tacit, Hipparchum Ptolemaeumque
retaxat, qui putaverint stellas non erraticas circa polos
signiferi volvi ad orientem post centesimum quemque annum
una parte peracta, sed potius accedendum Aegyptiis et
Chaldaeis, qui diuturnis observationibus nihil huiusmodi
prodiderunt, praesertim ita sensibus attestantibus antiquae
traditioni, ut non possit accedere Ptolemaeo qui non sit
exoculatus. «Nam si moventur, inquit, super polos Zodiaci,
quomodo putant Hipparchus et Ptolemaeus, necessarium
fuerit in his locis non parum vergi Ursam sub occasum, quae
tamen ab Homeri usque temporibus inoccidua dicta sit,
et Canopum oporteat amplius non videri, cum faciat ea
stella degentibus in tertio climate brevem periodum supra
finitorem, his autem qui Rhodum incolunt radat orientem,
ut scribit Possidonius. Cum igitur Arctos eadem nunc apparet


pagina successiva »
 
p. 480 [II, 340]