BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Valerius Flaccus, Gaius - Argonautica » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 516

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


lamitatesque magnas decernentium. Postremo non qua-
drare principio quod colligitur evidens est; nam cum dicunt
has vel illas domus triquetras vel quadrangulas esse do-
mibus, sic accipiunt, ut comparentur ad Leonem quae inter
eum et Capricornum pro signorum consequentia sunt ad
alterum, ordine converso quae inter Cancrum et Aquarium,
quare altera Solis, altera Lunae medietas et imperium di-
citur. Alioquin domus Veneris tam quadrangulae quam
triangulae dici possent, cum sit Libra quadrata Cancro,
Leoni Taurus; et Martis domus triquetrae forent, Scorpius
Cancro, Aries Leoni. Igitur ad domum cuiusque Luminaris
comparari debet domus collateralis et quasi sub sideris
dictione locata. Quod si fiat, falsissimum deprehendetur
opponi Luminaribus, ut ait Ptolemaeus, domos Saturni,
quoniam nec Aquarius Cancro, nec Leoni Capricornus op-
ponitur, quapropter domos quas Saturni nemo dixerit,
cum ex diametro Luminaria respiciant, quia sextum a
Sole, vel octavum a Luna locum teneant, quod Avenrodan
quoque confitetur. Alia ratio penes orbium numerum su-
mitur, ut cum de Leone Cancroque definitum est, tum
proximioribus Soli Lunaeque planetis in ordine sphaerarum
proximiores domus ascribebantur; sic Mercurio statuunt
hinc Geminos, inde Virginem dari, tum Veneri quae se-
quuntur, proxima Marti, deinceps Iovi, postremam Sa-
turno. Has omnes ab ista sphaerarum consequentia ductas
argumentationes falsas, tum si verae forent, incertas esse
declaravimus. Recte igitur Avenazra libro secundo Ratio-
num
: «Quaesivi, inquit, in libris sapientum de signis ra-
tiones domorum, nec reperi in eis aliquid bonum; tantum


pagina successiva »
 
p. 516 [II, 412]