BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Valerius Flaccus, Gaius - Argonautica » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 542

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


culari mixtione iudicare. Sed quamquam accusat iure ve-
teres astrologos, ipse tamen non minus iure est accusandus.
Viderunt enim illi recte quid facto esset opus, sed errave-
runt existimantes esse tale quod fieri posset, cum infinitum
sit illud, nec ad artem nec methodum redigi possit. Tum
nullus ex eo usus, nunquam scilicet eadem restituta con-
stellatione. Ita autem Ptolemaeus potius quid posset, quam
quid oporteret fieri existimans, nimium aberraverit, si de
praeceptis illis similibus veras fieri posse praedictiones pu-
tavit; ut hinc forte contigerit quod scribit Avenazra, prae-
cepta Ptolemaei nunquam eventis experimentisque con-
sentire. Sed propterea minus culpandus Ptolemaeus, quod
quemadmodum libro secundo ostendimus, et opinabilem et
coniecturalem et dubiam et fallacem hanc esse artem plane
confessus est. Ita igitur, in medium allato themate gene-
thliacum urgeamus. Hic est aliquid, o genethliace, si tibi
cetera concedantur, in efficiendo potens atque praecipuum,
proprius scilicet harmoniae totius effectus, a quo maxime
proprie nati fortuna dependet, cuius tibi notitiam, cum nec
ratio fecerit, nec observatio, quomodo fati poteris explicare
veritatem? Falleris enim, si non aliud putas totius effi-
cientiam, quam collectiones eorum quae singulae partes
efficiant. Erit hoc enim in coacervatis et haerentibus tantum,
vel corporibus vel qualitatibus, non autem ubi miscentur
et alescunt in aliam formam, quod in radiis siderum credit
omnis astrologia. Sicut igitur theriacae proprietatem non
est expertus qui rerum vires ex quibus conficitur observa-
verit, ita nec caeli agmen praesens intelligit, quid efficiat,
qui seorsum de partibus eius habuerit alias experimentum;
cum non solum partis ad partem, hoc est sideris ad sidus,


pagina successiva »
 
p. 542 [II, 464]