BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Bacchides » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 547

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


fallaces esse declarabimus. Phavorinus philosophus, apud
Gellium, «non est, inquit, ita Chaldaeorum disciplina tantae
vetustatis quantae videri volunt
»; et Panaetii secutus aucto-
ritatem Cicero, «nam quod aiunt quadringenta septuaginta
milia annorum in periclitandis experiundisque pueris, qui-
cumque essent nati, Babylonios posuisse, fallunt; neminem
enim habemus auctorem, qui <id> aut fieri dicat aut factum
sciat
». Haec ille. Nos altius ordientes impudentiam illo-
rum coarguamus, et sive mundus aeternus, ut philosophi
quidam volunt, sive factus ex tempore, ut divina Veritas
docet, hoc testatissimum relinquamus, nullas quattuor mi-
libus annis antiquiores observationes potuisse ad istos per-
venire, qui de astris scientiam tradiderunt. Certum enim
philosophis qui aeternitatem mundi crediderunt, magnis
quibusdam elementorum mutationibus et siccescere maria,
et terras inundari, quasique terrarum et hominum sedibus
commutatis fieri oceanum ubi erat terra, et terram qua
parte erat oceanus. Nec solum sacri historici, sed et Plato
philosophus et externi scriptores eluvionum huiusmodi
exustionumque item saepe meminerunt. Nihil autem inte-
rest, mundi novitas, an mutatio praeteritarum rerum me-
moriam nobis adimat. Haec igitur quam vetusta caelestium
observationum esse potuerint, ex historiis examinemus.
Varro doctissimus Romanorum, quam poterat vetustissi-
mam contexturus historiam, a regno Sicyoniorum exorsus
est; huic regno, vel paulo superior, vel contemporaneus,
Trogus a Nino ipso fecit exordium, qui cum Zoroastre
bellavit, fuitque Abraam patriarcha paucis annis anti-
quior. Unde fabulosi deprehenduntur qui Zoroastrem scri-
bunt quinque milibus annorum ante troianum bellum cla-


pagina successiva »
 
p. 547 [II, 474]