BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ovidius Naso, Publius - Tristia » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 550

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


ducentesimo fere ante Christum anno, Lunae cursum verius
observavit; sed nec tamen ad liquidum, quare corrigitur
a Ptolemaeo qui proximius quidem Hipparcho accessit ad
veritatem, sed ita ut non attigerit, ab Hispanis deinde astro-
nomis emendatus. In Solis motu, quo ceteros metiuntur,
adhuc quoque caecutiunt, ne dum illum antiquitas sit con-
sequuta. Sed Aegyptii plus nimio exorbitarunt, fieri Solis
restitutionem putantes post trecentos sexaginta quinque
dies et quartam diei partem, adiecta... atque trigesima,
nam nec quartam impleri veriores deinde observationes
docuerunt. Quomodo igitur fidelia fecerit experimenta
super anni fato sapientia Aegyptiorum, super eius initio
tantum delinquens? Ibi quoque ridiculi, quod annum auspi-
cabantur, ut Theophilus tradit, cum primum Aegyptum
Nilus inundabat. Anaximander, ut scribit Phavorinus in
omnimoda historia, primus gnomonem invenit, quo conver-
siones Solis et aequinoctia notaret. Astrolabium Ptolemaei
inventum esse nemo nescit qui eius libros legerit. Primus
Pythagoras idem sidus esse dixit Vesperum atque Luci-
ferum, auctore Parmenide; Pythagoras Christum quingentis
annis non antecessit. Sed redeamus ad motus, adeo parum
antiquis exploratos, ut de motibus quinque planetarum,
praeter Solem et Lunam, ita paucas extare veterum obser-
vationes dixerit Hipparchus, ut nec aliquid super eis quod
fidem faceret a se quoque compertum posset affirmare.
Primus Ptolemaeus aliquid sibi de istis certum visus est
dicere, quamquam secuta aetas multis eum in locis pro
temporis beneficio castigaverit. In ascensionibus, quas ana-
phoras
Graeci vocant, signorum dinumerandis, quantum
exciderent a veritate quicumque in Aegypto per sidera di-
vinabant, et primo Apotelesmaton Ptolemaus et Apollinarius


pagina successiva »
 
p. 550 [II, 480]