BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aretino, Pietro - Marescalco » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 558

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


fieri fecundam videbant, unde ab illius quoque exitu per
Aegyptum annum auspicabantur. Erant enim profecto rudis-
sima ingenia, proptereaque superstitionibus idonea, quas nihil
magis quam ingenii vivida vis, accedente doctrina, reicit
et aspernatur. Ita faciles erant qui a daemonibus etiam
ad omne genus insaniae perducerentur; quod non erat
eis religio aliud quam superstitio, quod ex magna parte
Iamblichus confitetur, in malorum eos daemonum cultu oc-
cupatissimos fuisse confirmans. Sequitur cum nomen illis
sapientiae de religionis nomine foret, quanto sapientiores
ferebantur, tanto fuisse illos insipientiores, quamquam, ut
superius dicebatur, illorum commertium graecis philosophis
magis semper fuit in mathematicis, quam illis fuit in super-
stitionibus. Thales in epistola ad Pherecidem: «In Aegyptum,
inquit, ego cum Solone descendi, ut sacerdotes et astro-
nomos videremus»; nihil de philosophia. Idem ab eis se
didicisse geometriam, Demetrius dicit Democritum ad Aegy-
ptios isse ut geometriam disceret. Interdum Democritus et
Platoni et prudentibus monstrosus etiam Pythagoras dic-
tus... Sed inculpatum illud Platonis ingenium, exhibens
quod fuit satis saeculoque necessarium antiquitati honorem
et titulo religionis, de cetero suam massam Aegypti fer-
mento nusquam temeravit. Et sic Eudoxus quoque in vera
Aegyptios est secutus astronomia, in divinatrice praeterea
illis non consentit. Verum ne longius digrediamur, ita con-
cludimus: Aegyptios et Chaldaeos occupatissimos in idola-
trica superstitione plurimumque mathematicis deditos, in
reliqua se philosophia parum exercuisse. Nec quemquam
moveat, quod Averrois ait apud Chaldaeos olim perfectam
fuisse philosophiam, nam de Chaldaeis ipse non loquitur,
quorum memoriae vel monumenta ad nos pervenere, sed ex
illa opinione, quae mundi credens aeternitatem infinities


pagina successiva »
 
p. 558 [II, 496]