BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Eustathius - Commentarius in Hexaemeron » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 61

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


bras malae religionis lucem huius veritatis non pervidissent;
utinam nostri homines in Evangelii splendore non ita caecu-
tirent, non peius quam illi de nostra et illorum religione sen-
tirent! Insanus ille Bonatus usum ait dominum Iesum ho-
rarum electione cum, apostolis consulentibus ne in Iudaeam
rediret, respondit XII esse horas diei. Horam enim, inquit,
sibi elegit qua illi eum laedere non possent, quasi illos cum
voluit non prostraverit et inter eos in luce diei melius tran-
siens eos non latuerit. Mitto quam temerarie, quam blasphe-
me de divina Francisci familia loquatur et divini amoris
miraculum Martis opus fuisse fabuletur; sed quid quaerimus
remotiora? In his quae quotidie de annorum eventibus pu-
blico vaticinio foras invulgantur, nonne et legem christianam
Christi Mercuriique doctrina esse perfectam, et Iovis reli-
gionem et a Virgine suscipere puritatem? Ita haec oculis et
non indignantibus Christiani homines legunt; et in prooemiis
nescio cuius theoricae adversus Gerardum multa disputantis
nonne etiam scriptum est, cum de novo deligendo pontifice
tractaretur, devote supplicandum ut sidus mercuriale suo
sancto radio temperet? Aiunt enim Mercurio nostram su-
besse legem, atque ideo homines Christi Mercurii homines
vocavit; quod nescio qui possit homo christianus aequis
auribus audire. Rogerius Bacon eo usque est evectus, ut
scribere non dubitaverit errare Christianos, qui die sabbati
non ferientur et operibus vacent ritu Iudaeorum, cum sit
ea dies Saturni, quae stella rebus agendis parum commoda
et felix existimatur. In quibus verbis non solum nostros


pagina successiva »
 
p. 61 [I, 132]