BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Origenes - In Evangelium Johannis » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 2

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem



Ioannes Franciscus Picus Mirandula sacratissimo patri Oli-
verio Carafae, Episcopo Sabinensi cardinalique Neapolitano, S.


Apollonium Thyanaeum, pater amplissime, dum ob lit-
teras capessendas peregrinationem illam a Philostrato po-
stea celebratam suscepturum esset, optasse legimus ut viros
bonos et inveniret et agnosceret, idque etiam a Sole conces-
sum iri sibi multis precibus expetivisse. Quod quidem votum
citra culpam non laudari magnopere non potest, sicut ipsa ad
Solem deprecatio non vituperari, hoc enim vulgus ineruditum
et rude congenito veritatis noscendae lumine passim praedicat,
ut validissimas omittam rationes et divinorum eloquiorum
testimonia. At si optandum est id muneris efflagitandumque
a Deo optimo maximo, illis proculdubio summopere laetan-
dum est quibus non modo obtigerit bonos agnoscere, sed etiam
hos ipsos et in propria familia et sanguinis sibi nexu devinctos
reperire potius quam invenire, indeque aliquem eorum fruc-
tuum consequi, quos bonorum parit amicitia. Quae mihi
divina beneficentia evenisse neque inficias eo neque dissi
mulo, cum Ioannem Picum Mirandulam, Galeotti patris fra-
trem, hominem profecto dignum, quem Apollonius trans
Caucasum et Brachmanas, sed et ad usque adversum orbem
avide rimaretur, intra parietes domesticos compererim, mul-
tisque ab eo beneficiis cumulatus extiterim. Huic ego nobi-
scum degenti dum par pari referendum esse quoad possem


pagina successiva »
 
p. 2 [I, 25]