BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Cicero, Marcus Tullius - De officiis » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 72

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


creduli nestoream nobis senectam promittentibus dominicae
vocis obliviscimur, iubentis esse paratos qui nec diem obitus
nostri, nec horam sciamus. Si brevem vitam fuerint commi-
nati, torquemur anxii dies et noctes, et unius rabulae vox
omnem nobis eripit vitae iucunditatem.
Inquit Haly, si planeta fortunator fuerit in Horoscopo,
addet ex sententia, Ptolemaei annis vitae annos suos minores,
et tamen, ut mox dicebam, apud Ptolemaeum nulli sunt pla-
netarum anni, vel maiores, vel medii, vel minores, et de anno-
rum additione loquens Ptolemaeus aliam omnino viam sequi-
tur, usus horarum partitione quam ille, puto, non intellexit.
Sed non oportet singula prosequi, alioquin in immensum liber
excresceret.
Iam in ipsis quaestionibus quas vocant interrogationes,
nonne etiam ita insigniter errant ut ex uno errore tota re-
spondendi ratio pervertatur? Vulgatum enim quasi prolo-
quium est apud eos, septimum thematis locum, hoc est Oc-
cidentem, dari rei quaesitae, et tamen Ptolemaeus hunc lo-
cum, non consulenti, aut rei de qua consulitur, sed ipsi qui
consulitur mathematico praecipit dari, quod et mathematici
Indorum observabant, adeo quod, cum Occidens et dominus
Occidentis male se haberent, quaestioni non respondebant,
errorem scilicet metuentes. Sexcenta hoc genus haberem
eorum errata quae referrem, nisi illud potius spectarem ut


pagina successiva »
 
p. 72 [I, 154]