BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 78

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


tale astrologus praedixisset, cui maxime ille credebat, sed
securitatem vitae promisisset. Constantia, Antonii fratris
uxor amantissima, quae Romae abhinc biennium publico
fere luctu totius urbis vita excessit, nonne vanitatem istius
artis nobis testificata est? Quae quo anno desiderium nobis
sui relinquit, non solum prosperae valetudinis, sed felicis-
simae etiam vitae ab astrologo promissionem acceperat. Quod
illa nihil oblita, cum iam animam agens collacrymantis viri,
a quo unice diligebatur, manum teneret: «En, inquit, quam
vera vaticinia astrologorum!». Contra ipsi Antonio fratri,
Deus bone, quae mala, quas moles molestiarum, quantum
periculorum hoc anno astrologia minitabatur; et tamen
nullam ille caelorum expertus iniuriam; vixit, sospite fa-
milia, re salva, valetudine integra, nulla vel infortunii vel
periculorum quassatione iactatus. Et ne forte mentiri solum
nostros putes astrologos, scias idem etiam veteribus acci-
disse. Seneca, quodam loco lacerans Claudium Caesarem sce-
lestissimum, introducit Mercurium apud deos illius mortem
procurantem; et ut obiter illam convellat vanitatem, inter
alias causas quibus Mercurius mortem persuadet imperatoris,
«commiseratione, inquit, hoc etiam Chaldaeorum faciatis,
qui iam tot annis illum efferunt». Praedicebant scilicet ma-
thematici singulis annis Claudium moriturum, nec tamen
ille moriebatur. Quod cum legerem, venerunt in mentem
nostri divinaculi qui romanum pontificem ipsi quoque sin-
gulis annis efferunt. Scribit Cicero, et Pompeio, et Crasso
et Caesari a Chaldaeis praedictum, neminem eorum nisi
senectute, nisi domi, nisi cum claritate, esse moriturum.
Quare et mirum videre sibi, inquit orator prudentissimus,
quemquam extare qui credat his, quorum praedicta quotidie
videat re et eventis refelli
.


pagina successiva »
 
p. 78 [I, 166]