Pico della Mirandola, Giovanni
Disputationes adversus astrologiam divinatricem
iustitia poenam exigente quam ut quae divinae veritati su-
perba
ingenia non subduntur, nebulonis deinde unius et sy-
cophantae
mendaciis et fidem et libertatem obligent suam. Sed,
puto, satis multa iam diximus, cur aliquando isti nugatores
vera aliqua effutire et spargere videantur, quamquam, ut
a principio dicebamus, non est in hac re magnopere labo-
randum, quando quae temere vel astute vera praedicunt,
prae his quae mentiuntur, teste Favorino,
pars ea millesima
numquam inveniatur
.
Disputationum Joannis Pici Mirandulae adversus astrologos
libri secundi finis.
Joannis Mirandulae
Disputationum adversus astrologos
Liber tertius.
Caput I.
Quid libro praecedenti actum est,
et quid deinceps agendum, quove ordine.
Solvimus populi quaestionem sciscitantis identidem su-
Per
astrologis, unde responsis illorum fides, si professioni
nulla soliditas. Dixi quaestionem populi, qua scilicet accu-
rati
doctioresque non utantur, quibus notum nec saepius
evenire quae dicant, sed raro, quasique dixeris ex acci-
denti. Nec, si eveniant, colligi tamen necessario veram ar-
tem, sicut nec ideo necessario falsam, quod in praedictis
pagina successiva »
p. 82 [I, 174]