BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Triumphi » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 109

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


exsiccant humefaciuntque siderum radii, sua tantum natura
salubriter calefacientes, noxii quoque interdum, non suo
vitio, sed infirmitate suscipientis.

Caput VII.
Non posse defendi dogmata astrologorum, ut putavit Avenazra,
si omnes stellae ponuntur calidae.


Verum dicet aliquis fore satis astrologis, si vel hoc
pacto siccitatem haec stella faciat, illa humorem, alia qua-
litates alias; nam et Abraam Avenazra, magnus in astro-
logica professione, stellas tantum caloris effectrices esse con-
tendit, nec aliter credi posse de corporibus lucidis et per-
petuo motis; verum stellas aliquas dici frigidas, quia non
tantum nobis caloris impartiantur quantum sit satis tem-
peramento nostro. Sic Saturnum frigoris accusari quia,
procul a terra positus et Iove minor, tepidius quam opor-
tebat inferiorem naturam foveat, proptereaque cum fuerit
geniturae dominus, non ob frigus impressum, sed caloris
inopiam, mortem significare. Ego vero Avenazram laudo de
calore stellarum recte sentientem, sed nimis amavit pro-
fessionem, cuius dogmata non perviderit veritati illi neces-
sario repugnare; nam procedat in Saturno quod dixit, ut
frigidus habeatur quia calidus parum ideoque mortificet,
in reliquis ista ratio non procedit, quae nec procedit un-
dique in Saturno, quandoquidem qui parum calet planeta


pagina successiva »
 
p. 109 [I, 228]