BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Hbr » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 144

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


mum, siquidem veris natura humida definitur; nec potest
a secundo quadrangulo ad coitum hiemen repraesentare,
autumnum a plenilunio ad ipsum quadrangulum, siquidem
autumnus siccus, hiems humida est. Luna vero, postquam
fuerit plena, donec semiplena est, humefacit; et inde ad coitum
usque desiccat, ut scilicet eius humefactione cessante, quare
tum etiam duratura ligna caeduntur. Multo igitur rectius
ipse Ptolemaeus in libro centum enunciatorum dixit, a
primo Lunae quadrangulo, ex quo scilicet a congressu Solis
abscessit, fluere corporum humiditates ad secundum usque
quadrangulum; in reliquis vero temporibus decrescere
.
Quod quidem, praeter rationem quam diximus, ipsa quoque
experimenta testantur, nam, crescente Luna, humidi fit
accessio, decrescente fit imminutio, quia non lucis tantum
hoc qualitas, sed motus eius quoque ad augmentum vel
decrementum operatur, quocirca, cum Sole digressa incipit
exoriri donec media illuminetur, plus humefacit calefacitque,
quam tantundem possidens luminis secunda dichotoma ten-
dit ad congressum, quia scilicet illic lumen augescit, hic
deficit. Haec est tota lunaris astrologia, a medicis, ab agri-
colis, a nautis utiliter et naturaliter observata; nam in
universum quidem plantationi commodum existimaverunt
tempus adolescentis Lunae, quod largiore semina humore
cibata ipsa quoque velocius adolescant, decrescentis vero
caedendae materiae, quoniam tum omnis materia siccior
atque attenuatior est, quare non tam facile marcet carieque
conficitur. Contra, si qua tollitur Luna lumine aucta, quia
tunc humor exuberat, facile putrescit atque corrumpitur.
Quapropter iure laudat Hesiodus nonam Lunae diem ar-


pagina successiva »
 
p. 144 [I, 298]