BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Gorgias » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 152

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem

tium fluit sedibus aqua; cum vero Luna fastigio proximat,
fiunt radii identidem, quoniam rectiores, idcirco fortiores;
quanto scilicet illa magis ascendit, qui et demum eatenus
invalescunt ut dissolvendis vaporibus pares fiant, ut prop-
terea, inquit Rogerius, segnior fiat accessus ad meridiem
proximante Luna; qua declinante statim quoque aquae
declinant, sicut in illa ipsa olla cum magis calor invaluit,
vaporibus absumptis, subsidet liquor et in vasis ima se re-
cipit
. Movet autem posthac quaestionem propositam, quo-
nam scilicet pacto tendens ab occasu ad imum terrae vim
movendi retinet Luna. Nam tunc ascendunt aquae pariter
atque Luna ab ortu ad summum intendente, nec tamen,
ut confitetur, radiorum vis ulla mediam terram penetrare
potest. Hoc igitur ipse ita dissolvit. Caelum, inquit, su-
premum, sive octavum, sive nonum, necessario densum est,
quandoquidem terminat visum, qui denso tantummodo ter-
minatur. Proinde lunares radios illuc protensos ad partem
adversam reflecti necessarium est. Idcirco si ab occidente
Luna ad imum terrae movetur, virtus eius in quadram
aliam caeli vigebit oppositam, facitque reflexo radio quod
faciebat ab oriente pergens ad summum. Hoc est Baconis
inventum, in quo adeo sibi placet ut primum se accessus


pagina successiva »
 
p. 152 [I, 314]