BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Dt » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 19

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


fertur: «quod est ante pedes nemo spectat, caeli scru-
tantur plagas
». Academicus Favorinus et Panaetius stoicus
ipsam incessuerunt; ridetur eadem a Seneca, confutatur a
Cicerone; sed et disputantem adversus illam Carneadem, et
divinis infensum Bionem philosophum quis ignorat? Quod
si superat omnem insaniam cui nec insanus accedat Orestes,
quantum insaniae continet astrologia, cui nec multa deli-
rans assentiri potuit Epicurus!
Plato et Aristoteles, philosophiae principes, indignam
putaverunt de qua verbum aliquando facerent, tota sua
philosophia plus eam silendo quam quisque voce scriptisve
condemnantes. Nam qui aliter sentiunt, illud, quaeso, re-
spondeant; cur toto decursu suorum commentationum, ubi
vel proprietates explicandae caelestium, vel causae inferio-
rum inde erant petendae, astrologicum illi nihil umquam
attulerint? An ad philosophum haec spectare non putarunt,
partes universi primas et nobilissimas, corpora mota rursusque
moventia, causas efficacissimas, sine quibus fieri quicquam
in natura, aut cognosci non possit, siquidem tales esse cre-
dantur, quales eas astrologi faciunt. De quibus universalia
quaedam cognoscere, qualia scribunt philosophorum duces,
si qua propria magis possent intelligi, non philosophi, sed
imperfecti philosophi est. Cur igitur Aristoteles libros suos
de caelo tam ieiunos reliquit, ubi tam multa, tam splendida
dicere potuit et, si potuit, debuit de stellis, de planetis, eorum


pagina successiva »
 
p. 19 [I, 48]