BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ps » Berlinghieri, Francesco - Geographia » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 21

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


madmodum medicus a philosopho fruticum, herbarum, ani-
malium naturam mutuatur, quibus utatur ad sanitatem cor-
poribus conciliandam, ita discat astrologus a philosopho si-
derum vires et proprietates, quibus utatur, et uti doceat
ipse ad praedicendum; nam qui divinatricem astrologiam
partem aut finem mathematicae putat astronomiae, plus-
quam cum ea, si qua esse putetur, quam cum naturali philo-
sophia habere commertii, is quam longe fallatur postea de-
clarabimus. Nunc tantum admonemus rem positam doctis
tamen extra controversiam, ad philosophum pertinere scire
de sideribus quicquid eorum substantiam ordinemque conse-
quitur, ad motus et moles eorum dimetiendas astronomo
delegato, ad praevidenda futura de habitu posituraque eorum
astrologo, si quis artifex scilicet esse concedatur astrologus.
Quare nimis omnino dormitans et inescusabile Platonis Ari-
stotelisque silentium foret, ea nec indicantium quidem quae
fuerant illis etiam exactissime pertractanda; quod ubique
apud Platonem, miscellaneam agentem omnigenamque doctri-
nam, tum apud Aristotelem in Problematis maxime licet ad-
mirari, quo libro, de mathematicis deque omnibus artibus et
disciplinis quaestiones proponens et earum ex omni genere
dogmatum etiam antiquatorum afferens solutiones, hiscere
tamen astrologicum verbum nusquam invenitur; licet item
in Ethicis ad Eudemum, ubi de bona fortuna disseruit.
Quo si satis indicio non movemur, audiamus discipulos
utriusque philosophi, eam nobis sententiam testificantes quam
magistri silendo nobis eloquuntur. Plotinus in platonica fa-
milia primae fere auctoritatis habetur: eum, scribit Por-
phyrius, cum diligentem astrologiae operam dedisset, com-
perissetque tandem artis vanitatem falsitatemque, praedictio-
num omnem astrologis fidem abrogasse, quare libro quoque
dicato, cui titulus de stellarum efficientia, dogmata astrolo-


pagina successiva »
 
p. 21 [I, 52]