BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Caporali, Cesare - La corte » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 198

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


ostrea cenitare? cur invicem, illa plena, numquam Saturni
siccitas atque Martis, ius caeli pro legibus astrologicis usur-
pantium, corpora desiccat et caesa ligna defendit a carie?
Potius ergo favent observationes istae tollentibus potestatem
planetarum quam astruentibus, sicut et his potius qui signis
efficaciam nullam tribuunt quam qui plurimam; alioquin
cum a Luna movetur mare, sicut volunt nec ipsi negamus,
cur in aquaticis signis posita non plus movet quam in igneis,
nec minus in siccis denique quam in humidis? Aut cur
Luna non facet uberiores accessus humidis iuncta planetis
quam exsiccantibus? Et quomodo, si vera quae praedicunt
de duodecim locis, quas appellant domos, quomodo illud
consonat quod ab ortu scandens Luna, quo plus summo
propinquat, fortius agit in oceanum, atque ita fortius ex
duodecimo loco quam ex horoscopo, quo tamen loco lan-
guere fierique imbecillimam omnium siderum potestatem
affirmant? Potius igitur stant nobis contra illos ista experi-
menta quam ut, contra fidem, astrologorum opinionibus
arrogent, nisi quemadmodum dicebat Favorinus, ut su-
pra etiam tetigimus, quia oceanus, quasi Lunae comes, cum
ea simul senescit adolescitque, putant argumentum esse ad
persuadendum omnium rerum humanarum et parva et ma-
xima, tamquam stellis atque sideribus evincta, duci atque
regi. Sed longe dispar atque, ut idem astrologos ludens
iactabat, nimisque ineptum et absurdum est ut, quantum
aestus oceani cum Lunae curriculo congruit, negocium quo-
que alicuius, quod ei forte de aquae ductu cum rivalibus
apud iudicem est, existimemus ipsum quoque, quasi ha-
bena quadam de caelo vinctum, gubernari
.


pagina successiva »
 
p. 198 [I, 406]