BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Herodotus - Historiae » Aristoteles - Metaphysica » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 208

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


proximas habent, ut conditiones animi et corporis, non exi-
gere adeo superiorem causam occultioremque videntur, quam
quae temere fieri casuque dicimus, cum fieri sine proxima
causa videantur. Talia sunt feliciter vel infeliciter navi-
gare, peregrinari, mercaturam facere, fodientem terram the-
saurum invenire, latronibus, bestiis occurrere, regi placere,
periculum evadere, bona servitia malave sortiri, domum
ingredi mox ruituram, et quae alia hoc genere praeter
consilium, praeter opinionem, miseris et vere aegris morta-
libus accidunt, de quibus, ut quae prorsus extra nostram
manum sint et extrinsecus veniant in nos, optamus maxime
astrologorum audire sententiam. Alioquin quo quis cor-
poris habitu sit, vel a speculo, vel a medico sciat, sicuti et
qualem mentem sciat a se ipso, si modo mentem habet;
at quae fortuita nuncupamus, ea sunt quae potissimum
per artes divinatrices humana curiositas expetit. Haec
igitur ante alia nullo modo de caelo praevideri posse pro-
babimus, nec alia ratione quam qua utitur Thomas Aqui-
nas, eo maxime loco quo favere sententiae astrologorum
videtur, hoc est tertio libro contra gentes, ubi fortunatos a
caelo et fieri homines, et infortunatos dicere videtur. Ea
ratio talis est: virtus caelestis corporis non agit intellectu
vel electione, sed quemadmodum natura agit. Naturae pro-
prium est ad unum tendere; effectus igitur qui non est
unus a naturali causa, per se esse non potest; at quae ex
accidenti concurrunt invicemque conveniunt, ea vere unum
non sunt, sed dumtaxat unum per accidens. Concursus
igitur huiusmodi, quem solemus fortuitum nuncupare, nulla
esse potest per se causa naturalis; sed caelestis causa, na-
turalis causa, ut dicebamus; ea igitur rerum huiusmodi
fortuitarum causa per se esse non potest. Adicit his exem-
plum, quo simul declaratur quomodo non est causa per se


pagina successiva »
 
p. 208 [I, 426]