BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 223

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


phetis prudentes sint; unde illud Euripidis:«Qui bene
coniectaverit, is vates optimus esto». Sic in procurando fe-
lici rerum successu infortuniisque vitandis illud potissimum
est, Deum sibi conciliare propitium animi puritate, piis ope-
ribus, votisque sanctissimis; post hoc ipse sibi homo con-
sulat sua prudentia, nam licet in plerisque rebus multum
fortuna possit, plurimum, immo totum in omnibus dispo-
sitio certe divinae voluntatis; ipsam tamen rectam vivendi
rationem magnum in his habere momentum necesse est,
nisi frustra collatum hoc nobis munus a Deo dicamus.
Quare recte dixit ille nullum abesse numen, si sit prudentia,
sed nos facere Fortunam deam caeloque locare. Propterea
Plato in epistula ad Syracusanos, cum homerici illius dicti
meminisset «Dii mentem abstulerunt», quia homines potius
adiectam ipsi mentem abstulerunt; quod Euripidis illa sen-
tentia confirmat, qui sortem animae filiam esse dixit.
Prudenter igitur vitam instituentes ratione naturali, tum
pia religione divinam nobis benevolentiam parantes, vite-
mus omnem superstitiosam vanitatem, alioquin qui vel
futura praevidere, vel cum sint mala praecavere per astro-
logicas speraverit observationes, audiet Esaiam sibi dicen-
tem: «Veniet super te malum et nescies ortum eius, et
irruet super te calamitas quam non poteris expiare
».


pagina successiva »
 
p. 223 [I, 456]