BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Symposium » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 232

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


lent, cum hic urgentur, dissimulare quod sentiunt, et de
arbitrii libertate multa funditantes, cavendum praecipere,
ne cogi putemus a stellis nostram libertatem a quibus solum
propensionem invitamentumque aliquod habeamus, quod vel
sequi vel declinare nostrae sit electionis. Detegam igitur
primum fraudem huius defensionis, plurima afferens dog-
mata ipsorum ex quibus pateat mentem ipsam eos caelo
subicere, etiam ubi a corpore non dependet. Postea nec
morum ingeniorumque diversitatem, eo etiam quo dicunt
modo, in caelestes causas referri posse declarabimus. Ergo
si non aliter putant humani animi differentias esse de siderum
habitu et positione, quam ut affecto aliter atque aliter cor-
pore, animi etiam operatio nonnihil immutetur, quomodo
ex Marte in nona caeli regione feliciter constituto tantum
praestari nobis posse contendunt, ut ab obsessis corporibus
sola praesentia daemones expellamus? Quod non animi so-
lum est ad corpus inclinantis, sed sic viventis in corpore, ut
Deo plenus et mentis habitans penetralia, in corpore vi-
vere se non sentiat. Quomodo item ex parte Solis, de ar-
canis conscientiae eius qui nascitur erga deos et homines,
iudicaturos se praesumunt? quibus in manu animi et no-
stra magis libertate nihil positum est, nec ita ut angelicae
pateant cognitioni, nec potestati subiciantur. Denique, si
societas corporis caelo animam sociat, quomodo de statu
eius, cum extra corpus est posita, de caelesti constellatione
pronunciant? Vulgatum enim apud illos duos esse planetas
auctores felicitatis, Venerem et Iovem, sed diversis officiis
ut Venus praesentis vitae felicitatem largiatur, Iuppiter
futurae. Maternus, postquam multa ex his commemoravit
quae a Saturno praestantur in Leone constituto, tum ita
subiungit: «Sed cum haec omnia fuerint adsecuti, longaevi
morientur, et anima eorum ad caelum diis applicata tran-


pagina successiva »
 
p. 232 [I, 474]