BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem

sibit. Saturnus enim in Leone positus animas eorum qui
sic se habuerint in terra, innumeris angustiis liberatas, ad
caelum et ad originis suae primordia revocat
». Haec ille.
Unde non id solum intelligi volo, quam ad impietatis usque
suspicionem astrologica ista superstitio se diffundat, sed
quanta scriptoribus huius artis fides adhiberi potest, quasi
nisi experta usuque comprobata litteris mandaverint, quos
proculdubio scimus cum scribebant experimentum non ha-
buisse vitae futurae. Nam si a suis consectaneis vita functis
haec forte intellexerunt, potius quae ad inferos quam quae
ad superos mitteret constellatio, poterat intelligere. Quam-
quam enim putant se certa hora supplicantes a Deo impe-
trare posse quod volunt, non tamen facile credam, nisi dog-
ma mutaverint, aeternam se ab eo felicitatem impetraturos.
Et certe putant illi quod diximus. Scribit enim fabulosissimus
ille Albumasar, qui Luna Iovi coniuncta cum Capite Dra-
conis Deo supplicaverit, impetraturum a Deo quicquid
petierit. Et erunt adhuc philosophi, erunt theologi quibus
haec placent? putentque se, et quos sequuntur astrologos,
satis adhuc intelligere quid sit Deus, quid sit oratio? Quae
mihi insania hoc loco non tam est confutanda quam exe-
cranda, cum ex his quae de oratione adversus impios alibi
disputavimus satis sit confutata. At Petrus Apponensis,
cuius ego scripta quotiens lego, totiens illud Heracliti venit
in mentem πολυμαθίη νόον οὐ φέρει, ipse, inquam, scribit,
illa se hora de qua dicebamus a Deo scientiam petiisse, et post


pagina successiva »
 
p. 233 [I, 476]