BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ps » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 259

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


novus, novari quoque multa in rebus inferioribus, et pro
natura rectoris mutari semper rerum nostrarum conditionem.
Tum si quis quaerat ab eis ubi nos, aut in quo nunc orbe,
hoc est sub quo rectore vivamus, respondent sub Leone et
Luna; quod ita probant. Scribit enim Aomar in libro de
nativitatibus
coepisse novum orbem magnum quo tempore
ea fuit Iovis Saturnique coniunctio, qua cataclysmum volunt
fuisse praesignatum. Ea vero praecessit cataclysmum annis,
ut dicunt, ducentis septuaginta novem; isti vero orbi prae-
fuisse, ait Aomar, ex planetis Saturnum, ex signis Cancrum;
quod dixit etiam Albumasar in libro primo de magnis coniunc-
tionibus
, differentia prima. Haec ergo supponentes quasi
cardines totius supputationis, colligunt, ex eo quod attulit
ipse numero annorum, natum esse Dominum Iesum cum
unus et quadragesimus supra centesimum annum volveretur
eius orbis, qui ab eo quem diximus, sub quo fuit diluvium,
quintus et decimus, cui praesit ex signis Leo, ex planetis
Luna, terminandus anno gratiae millesimo sexcentesimo
quinquagesimo nono. Haec est omnis astrologorum sententia,
nec videbis qui in publicis annorum vaticiniis, si magni
orbis faciat mentionem, Leonem et Lunam rectores mundi


pagina successiva »
 
p. 259 [I, 528]