BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Cratylus » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 270

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


admonet, magna tradens de his praecepta, coniunctionem
maximam, mediam minimamque distinguens. Ego vero
ab eis responderi nihil potius vellem, ut vel hinc palam omnibus
fiat, quaecumque eorum dogmata maiora admirabilioraque
videntur, ea vel ex vanis opinionibus, vel ex falsa veterum
auctorum intelligentia pullulasse. Nam quod dicunt tacuisse
hoc Ptolemaeum in libro Apotelesmaton, ne mysterium pro-
deret, tantum abest ut negem, ut nec in Centiloquio credam
proditum ab eo, in quo certe tam nihil magis locutus est de
istis coniunctionibus, quam nec de Priami morte aut bello,
Troianorum. Quo pacto autem plura eius auctoris enunciata
perverterunt, et quanti ex uno errores deinceps propagati,
deinceps aperiemus. Est quinquagesimus Ptolemaei verbum
ita apud eos, hoc est in vulgata editione: «non obliviscaris
esse centum viginti coniunctiones, quae sunt in stellis erra-
ticis; in illis enim est maior scientia rerum quae fiunt in
hoc mundo suscipientia incrementum et decrementum
».
Graece est ita: «Ne praetermittamus centum et decem novem
coniunctiones. In his enim posita est coniunctio eorum quae
fiunt in mundo generationis et corruptionis
». Primum plus
tribuit istis coniunctionibus barbara interpretatio quam
tribuat Ptolemaeus, apud quem illud non est, non esse maio-
rem scientiam rerum quae fiunt in mundo, quam quae est
ex illis. Praeterea, ut illud omittamus, sententia enunciati alia
non est, quam ne solam spectemus sideris uniuscuiusque
proprietatem, sed ex eorum coniunctione varias sciamus


pagina successiva »
 
p. 270 [I, 550]