BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 271

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


variarum rerum effectrices virtutes exoriri; quod nemo de-
negat ab omnibus astrologis concedendum. Sed in quas
potissimum maximas quasque rerum inferiorum mutationes
referamus superiorum esse siderum, Ptolemaeus certe non
dixit, sed potius, si eius dicta recte et legantur et intelligantur,
contrariam nobis sententiam indicabunt. Non enim centum
et viginti, ut vulgo legitur, has esse dixit coniunctiones, sed
solum centum decem et novem, quia his scilicet Solis et
Lunae coniunctionem non numerat, ut quae privilegia
habeat peculiaria praerogativamque singularem in magnis
universalibusque mutationibus; reliquas omnes acervatim in
numerum ordinemque redigit, ut inter quas alia aliae sin-
gulari nulla conditione praestaret. Quod non advertentes
barbari expositores, quasi omissum foret vitio librariorum,
Solis et Lunae coniunctionem addiderunt, legendumque cen-
tum et viginti, non autem centum decem et novem, quod
graeci omnes codices habent, putaverunt, ut non contenti
sensus depravatione, litterae quoque fidem adulterarent.
Transeamus ad alia. Scribit Ptolemaeus verbo VIII et L in
hunc modum: «coniunctionis locum, quo in loco ab anni
ascendente et inspice, siquidem cum profectio illuc pervenerit,
tunc tempus erit
». Et verbum V et LX est huiusmodi: «in
minima coniunctione differentia mediae coniunctionis, et in
media maximae coniunctionis differentia
». Putant Arabes
et Latini utrobique per coniunctionem a Ptolemaeo Saturni
et Iovis coniunctionem intelligi. Sed ita nemo falleretur,
qui graecos auctores astrologiae praesertimque Ptolemaeum


pagina successiva »
 
p. 271 [I, 552]