BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aretino, Pietro - Marescalco » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 32

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


quantum erraverit, quam apertis confessisque mendaciis in-
stiterit quasi veris, postea declarabimus.
Quid memorem Maternum, et in rudimentis arithme-
ticae sic allucinantem ut scribat quid decernat Mercurius
cum in nocturna genitura caeli medium occupaverit, quasi a
Sole Mercurius plus quadraginta aut circiter partibus abesse
umquam possit, aut a caeli medio Sol per noctem plus sep-
tuaginta semper non absit. Mitto alia multa in quibus, cum
semper multae eloquentiae, exiguae semper sapientiae ho-
minem deprehendes.
Iam Mallium, nisi esset poeta, bone Deus, quo risu pro-
sequemur, qui caelestes illas quas fingit imagines, paucis
stellis inchoatas potius dicit quam absolutas, ne pluribus
ibi ignibus accensis incendio mundus flagraret.
Ad iuniores non descendo, homines plebeos et idiotas
ad quos, quasi ad iustos possessores, tota fere professio de-
voluta est. Est Bonatus inter eos primae auctoritatis; is
non ignarus modo est philosophiae, sed furit plane atque de-
lirat. Lege eius primum librum de iudiciis in quo super opere
ipse prooemiatur; mentior nisi helleboro dignum hominem
iudicaveris. Struit, ubi desipit minus, rationes quasdam qui-


pagina successiva »
 
p. 32 [I, 74]