BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alcibiades I » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 299

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


Libra, domus Veneris, quam tamen fere partiliter Iuppiter
illustraret, tum Venerem in Aquario constitutam trigoni
radii amica sibi societate iungebat. Quibus illud et adicias,
Lunam, quae imperat nocti in nocturna nativitate, feliciter
se habentem mortis domum tenuisse; videbis necessario
bonam mortem ex ista siderum positione pronunciandam;
erat enim in Tauro, hoc est in sua quidem sublimitate, et
luminibus aucta, et quo loco gaudet, hoc est octavo, feli-
cissimo Solis conspectu defluens ad Venerem, apud quam
hospitabatur, nullis vel Martis vel Saturni radiis infestata,
sed nec discedens ab eis nec ad eos vadens, hoc est nullo
illis societatis vinculo colligata. Adde Venerem, et domum
mortis et horoscopi pariter dominam, nulla vel Martis vel
Saturni inimica radiatione percussam, fotam radiis Iovis
bonum sibi exitum promittentem. Oblatus est igitur quia
voluit, non quia eum caeli furor ad supplicia crucis impe-
gerit. Sed non potest hominibus temerariis nulliusque pu-
doris occasio umquam deesse aliquid garriendi. Nam finge
quovis loco Martem fuisse, ansam habebunt nihil minus
aliquo modo delirandi. Si enim statuatur in horoscopo, fa-
ciem hinc referri depalmatam colaphis, caesam et sanguine
deturpatam, etiam martium illum hominem et in se gladios
dicent attulisse interitus. Si secundo loco ab horoscopo,
afferri paupertatem et rerum omnium inopiam. Si tertio,
nullos fratres; si quarto, nullum patrimonium, ut qui Da-
vidis filius Davidis tamen temporarium saltem regnum non
obtinuerit; si quinto, nullos filios; si sexto, datos in necem
omnes suos servos; si septimo et octavo loco, habes quid
dicant; si nono, o beatos astrologos, cum dicat Maternus
qui in nona caeli regione Martem habuerit in sua domo,
futurum hominem bonis daemonibus terrori, cuiusque adven-


pagina successiva »
 
p. 299 [I, 608]