Pico della Mirandola, Giovanni
Disputationes adversus astrologiam divinatricem
irrisos. Esculanus ille superstitiosus, qui fertur magus, natus
est, ait, Iesus in stabulo, quia imum caeli tenuit Capricornus;
et alius: rex, inquit, fuit Iudaeorum, quia horoscopus erat
Libra; Hebraei enim saturnii sunt, Saturni regnum Libra;
quasi non singulis etiam mensibus multi nascantur his con-
ditionibus,
qui nec nascuntur in stabulis, nec Iudaeorum
reges etiam inscribuntur. Sed iam nimis multa de istis ne-
bulonibus.
Caput XV.
Quae de Mahumete dixit Albumasar
experimento falsa esse deprehensa.
Albumasar arabs adventum sui Mahumetis legemque
illam Saracenorum refert ad coniunctionem Iovis et Saturni
quae fuit in Scorpione per annos duos et quinquaginta ante
illius legis editionem, qui non est pluribus confutandus cum
quae ex eadem constellatione de ea lege vaticinatus est,
ipsa iam experientia confutaverit. Denique quod supra etiam
diximus, quocumque tempore aut boni aut mali veniant
prophetae deesse coniunctio non potest in qua eorum adventus
referatur, cum post annos XX, ut supra diximus, Saturnus
semper et Iuppiter congrediantur. Sed non esse tales congressus
aut signum aut causam, quapropter prophetae huiusmodi
veniant, illud satis esse inditio potest, quod saepe alias si-
miles
aut etiam ad idem opus efficaciores redeunt constel-
lationes,
post quas tamen nullus propheta, nulla lex nova,
nulla immutatio religionis. Mahumetes, inquiunt, venit post-
quam
iuncti sunt Iuppiter et Saturnus in Scorpione; cur
non alius Mahumetes post annum gratiae MLXV, quo tem-
pagina successiva »
p. 301 [I, 612]