BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Timaeus » Boccaccio, Giovanni Geneologia degli Dei - p. 151v » Aristoteles - Metaphysica » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 321

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


proprium, quam ut beneficum sidus existimetur, cum et
fortunator planetarum et magna caeli felicitas nominetur?
At tertio loco constitutus, neque bonus, inquit Maternus,
est neque malus. Sexto etiam loco collocatus maxima etiam
mala decernit; cuius rei reddens rationem Maternus, adicit:
«locus enim sextus habet malitiae propriam praerogati-
vam, et quaecumque stella in ipso loco fuerit, id est <in>
sexto, ad decernenda mala maximas vires ex loci vitio mu-
tuabitur
»; haec ille. Quaeramus igitur ab astrologis, unde
tanta, tam subita, tam perpetua in divinis corporibus sit
diluvio, quae pro firmitate immutabilitateque suae sub-
stantiae, naturae propriae tenacissima suique semper similia
iure crederentur. Sane duo tantum fingi modi possunt, qui-
bus id fiat: alter, ut locis illis inditas vires ac potestates
varias intelligamus, quas subiectis sideribus influant, quod
allata Materni verba videntur significare; alter, ut nec
quidem accipere aliunde, neque affici aliter atque aliter
ipsum planetam existimemus, sed quemadmodum pro di-
versa ad terram ex positu sideris habitudine proiectus ra-
diorum variatur, variari quoque inde credamus radiorum
vim et efficientiam. Utrum maluerint dicere, insaniae coar-
guentur; nam si fluere a loco vires huiusmodi ad planetas
respondeant, interrogabimus de loco quidnam sentiant: an
quod veteres, aliquid locum esse spacium nudum a corpo-
ribus separatum; an quod Aristoteles, ultimam superficiem
corporis ambientis. Si spacium ac intervallum fateantur,
cum eisdem etiam philosophis nullas huiusmodi intervallum
habere virtutes ac proprietates, quandoquidem formas na-


pagina successiva »
 
p. 321 [II, 22]