BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 345

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


porales qualitates immutet. Quis enim dissolvi nescit cor-
porum humiditates a calore? quis rursus lucem causam
esse caloris? unde aperte colligitur, quo plus Luna lucis
habuerit, magis inferiorum, quibus proxima est, corpora
calefieri, et consequenti ratione, quae in eis sunt humidi-
tates magis liquescere et resolvi. Quo pacto illud erit verum
Ptolemaei enunciatum, a primo Lunae quadrangulo usque
ad secundum humiditates corporum effluere
, quia scilicet
per id tempus Lunae partes ad terram vergentes affluentiori
lumine potiuntur. Hinc illa studiis agricolarum compro-
bata experimenta, caesam materiam cum impletur lumine
Luna cito computrescere, quae contra caeditur Luna defi-
ciente, a carie immunem et putredinis vitio conservari, quia
scilicet putrefactioni maxime opportuna humiditas est, quae,
quemadmodum dixi, pro auctu decrementoque luminis
Lunae et crescit simul in corporibus et decrescit. At vero
de istis Lunae mutationibus, quae sola vicissitudini huius-
modi lucis est obnoxia, ad planetas et proprio et immobili
semper lumine praefulgentes eadem transferre, oppido per-
quam insanum, cum potius ex contrariis liceat argumentari:
si Luna quoniam ex situs diversitate plus magisve illumi-
natur, pro luminis modo diversimode nos immutat, consequi
ut planetarum sicuti lumen ita proprietas influendi non
mutetur, quae per varia vel ad Solem vel ad seipsos distantiae
ratione nec pauperentur lumine nec ditescant, sed eodem
modo nos terrenaque alia semper intueantur. Sive igitur
ista, ut nos quidem suspicamur, sive quas primum inces-
suimus moti coniecturis, in istam opinionem sint adducti,
patet levissimis eos niti deridiculisque rationibus, quibus
si forsitan minus confidentes experientiae fidem allegent,


pagina successiva »
 
p. 345 [II, 70]