BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Gn » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 352

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


mathematicis annotata, necessaria motuum metiendorum
methodis, his omnibus abutuntur in praedicendo, quasi
pariter essent naturalia et influendi praedita potestate,
cum tamen aliter longe se res habeat, quando illi pleraque et
comminiscuntur et fingunt in caelo mathematicis numeris
et mensuris deservientia nulla tamen naturae alioquin sta-
bilitate fundata. Ostendimus hoc in signis, quae non mobilia
cogitat Ptolemaeus, intercepta solstitiis et aequinoctiis;
ostendimus in signorum partium minutiarum diffinitione;
nunc in Capite et Cauda idem apparebit. Neque enim aliud
sunt quam intersectiones duorum circulorum, quam mera
puncta, quam nexus linearum duarum mente concepta-
rum, a mathematicis introducta ut ecliptica loca discer-
nant; ibi tamen nulla virtus, nulla qualitas efficaciave natura-
lis, ut scilicet transferri aliquo modo possit ad genethliacam.
Certe aliter nequeunt, quam ut inibi positus aliquis plane-
tarum, pro loci commodo vel incommodo, melius aliquid
peiusve decernat, ipsa vero per se seorsumqe notata vim
habere regendi permutandique corpora nullam possunt.
Vidit hoc et insignis astrologus Abraam Avenazra, qui
libro primo Rationum Astrologicarum ita scribit: «dixerunt
item exaltari Caput Draconis in Geminis, Caudae in Sagit-
tario. Sed hoc vanum est, quoniam Caput et Cauda nec
bonum significant nec malum; sunt enim connexiones duo-
rum circulorum. Observatur tamen Luna cum est in eis,
quoniam in Capite posita ob eam causam magis vigoratur,
quia nobis est propinquior, contra debilior est in Cauda,
quoniam in ea vergens ad meridiem a nobis elongatur.
Idem accidit reliquis planetis cum in Capite et Cauda repe-
riuntur, excepto Sole, cui nulla in alterutram partem decli-
natio est. Cum autem seorsum Caput et Caudam notatam


pagina successiva »
 
p. 352 [II, 84]