BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 356

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


licet non probabat, nunquam revocat in medium, nunquam
meminit, non solum nominis antisciorum, quod alioquin
nusquam apud eum, sed nec rei ipsius, hoc est istius aeque
a tropicis remotarum partium affinitatis atque consensus.
Nam quod in Centum enunciatis quodam loco dicit, plane-
tam saepe ibi vires suas extendere ubi non est, velle tran-
sferre ad antiscia et dodecathemoria, nimis coactum et
licentiosum, praesertim cum in omni sua disciplina Ptole-
maeus alterum rideat, hoc est dodecathemoria, et quae hoc
genus alia sunt, alterum negligat, hoc est de quibus loquimur
antiscia. Eo vero praecepto, nec aliud voluit nobis indicare
quam σχήματος ράφιον, hoc est configurationis radiationisque
potestatem, per quam et multa et efficaciter faciunt ex sen-
tentia astrologorum, praesertimque Ptolemaei, planetae qui-
bus locis minime sunt. Fere enim aliud ipse in constellatio-
nibus quam phases et schemata non observat, aut certe
nihil aliud magis. Sed nec quid antiscia sibi vellent Mater-
nus noster intellexit, quorum latentem rationem alibi se
explicaturum promisit, quasi aut non expositam rem cui-
libet mathematico, aut quae tribus verbis explicari non
possit. Sed ignorantiam eius inde deprehendas, quod nimis
imperite loquendi morem ipsum usurpat, Martem quinto
gradu in Geminis constitutum antiscium mittere in Cancrum;


pagina successiva »
 
p. 356 [II, 92]