BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ovidius Naso, Publius - Metamorphoses » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 360

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


veniri, et verba quae deinceps ponuntur permutatis numeris
inolevisse, quando nota denarii debita Veneri ad Solem est
translata, ut in Sole vigesima nona pars pro decima nona, in
Venere decima sexta pro vigesima sexta perperam legatur.
Nam et vitium in Materno, ubi Venerem legimusin vige-
sima Septima parte Piscium exaltari. Scribendum enim est,
sexta atque vigesima ex Porphyrio. Illud quoque nonnihil
variat, quod Lunae quartam partem Tauri astrologia vetus
assignat, secuta aetas tertiam, sive opinionis est diversitas,
sive culpa librariorum in ista numerorum notatione saepis-
sime hallucinantium; similiter in Saturno non prima atque
vigesima, sed vigesima legi oportet, auctore eodem Porphy-
rio. Eius etiam rei libro secundo habita mentio est.
Neque vero iam dubito bonis mentibus palam factum,
quomodo in astrologiam divinatricem planetarum exalta-
tiones irrepserint; sed cum ad posteros dogma pervenisset
et theoricae siderum disciplinae mutatione ratio illa dogma-
tis esset antiquata, posteritas alias sibi rationes cogitavit,
quibus putaret opinionem prioribus illis esse persuasam, et
alii quidem alias, ut in mendacio plurimum contingit, verum
leves et deridiculas. Ptolemaeus, in Ariete, inquit, Sol
exaltatur, quoniam ad eum cum pervenit, incipit eius vis
magis apparere. Verum, quod de domibus supra loquentes
diximus, id non efficit signi qualitas et natura, sed situs;
non quia peragrat Arietem, ideo fortior esse incipit, sed
quoniam propinquare incipit nobis; quare non si tuis tepo-
rem hortis infundit, veniens ad id signum sperandum ut
ad regnum etiam evehat, quoniam in sua sit positus alti-
tudine, in qua aliis utique regionibus deiceretur, a quibus


pagina successiva »
 
p. 360 [II, 100]