BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Epinomis » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 366

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


quae nec erunt perpetua, quod vos vultis, si refertur ad
stellas, identidem suis sedibus migrantes, an Alchindi ratio
potior existimantis, cum in Zodiaco quattuor sint signa prin-
cipalia, duo aequinoctialia, duo solstitialia, his quattuor
primas elementorum quattuor qualitates assignari, igneam
Arieti, aqueam Cancro, aeream Librae, terream Capricorno.
Tum quia trigona radiatio locis congruentibus incidit, ideo
signa cuilibet signo utrimque triangula naturam similem
iure statuuntur sortita. Sed neque ista ratiocinatio quadrat,
quoniam in referendis ad signa quattuor proprietatibus ele-
mentorum duplex potuit eius ordinis esse ratio, altera pro
cognatione signi et elementi, altera pro situ ipsorum ele-
mentorum, ut primum primo tribueretur, secundum secundo,
atque ita deinceps. Si primum observarunt, ut calida calidis,
frigida frigidis responderent, ignem, ut dixi, Cancro dare
debuerunt, aerem Arieti. Si alteram, aerem Cancro, qui se-
cundus est ab igne; sed opposita inquit Alchindus calori fri-
giditas; danda igitur signo temporis secundi, hoc est Cancro,
immo ideo Librae, quae opponitur Arieti. Quod si praepo-
nendam aquam aeri dicant, quoniam sit efficacior, iam
se ipsa natura facient sapientiores. Praeterea, si agens qua-
litas qualis frigiditas, non qualis humiditas patiens Cancro
convenit, quomodo ab eis inter feminea signa nocturnaque
deputatur? non potius inter diurna et mascula? Quod obser-
vant et in planetis non aliunde magis rationabiliter sexum
in caelestibus agnoscentes, quam penes agentes patientesque
qualitates, proptereaque Iovem, Solem et Martem in quibus
calor, Saturnum in quo frigus excellat, mares appellaverunt,


pagina successiva »
 
p. 366 [II, 112]