BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 369

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


Fuerunt et qui aliter sentirent, quare subdit:
Quin etiam sex continuis dixere diurnas
Castris esse vices, quae sunt a principe signo
Lanigeri, sex a Libra nocturna videri.

Desinant igitur fidem allegare veterum observationum,
a quibus tam dissident saepe quam tota astrologia dissidet
a veritate. Obici autem illud etiam poterit, si masculum
signum principe loco statuendum iudicarunt, futurum in in-
certo quodnam primum et masculum signum, quemadmo-
dum et incertum quodnam signum initiale, ut supra decla-
ravimus. Aliis enim Cancer, aliis Capricornus prima vide-
bantur, quorum tamen utrumque femineum apud istos. Sed
forte nec tam multis eludi fabulas oportuit, quamquam
operae praetium obiter istam fabulam confutasse, discer-
nendi caelestia signa per sexus, quo nos ideo divertimus,
ut in Cancro pugnare illos secum ostenderemus, quoniam
aqueum facerent et femineum, cum sit tamen frigiditas
inter agentes qualitates, non passivas. Quod si prima partitio
illis detur in signis tropicis et aequinoctiis, non procedet in
aliis signis ratio distributionis; circulo enim demonstrant,
quod est flagitium in dialectica, quandoquidem cum hoc
loco probant trigona signa eiusdem naturae, assumunt argu-
mentum quoniam trigona radiatio consentientium invicem
est locorum; et rursus probaturi trigonam radiationem con-
sentire, assumunt quod eiusdem naturae incidat locis. Sileat
igitur iam Alchindus. Reliqua est sententia Abraam Aven-
azrae, ducentis rationem istarum qualitatum a figuris ima-
ginum et effigiatorum inibi animalium proprietatibus, ut
Pisces, Cancrum et Scorpionem frigida vocentur, quod aqua-
tilium nomina effigiemque repraesentent; Leonis signum ca-


pagina successiva »
 
p. 369 [II, 118]