BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alcibiades I » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 384

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


scriptoribus. In hunc modum «cuiuscumque, inquiunt,
stellae volueris dodecathemorion quaerere, partem eius duo-
decies computa
», sive illa signi in quo est planeta pars
decima sive quinta, seu quovis alio numero fuerit; tum
quantas summa computationis confecerit, «divide eas sin-
gulis signis triginta dispartiens
», sed a signi primordio
sume initium «in quo stella est, cuius dodecathemorion
quaeris, et in quocumque signo postremus venerit numerus,
ipse tibi partem dodecathemorii ostendit
». Exemplum
huius pone: Solem in Arietis parte quinta et minutiis quinque;
si quinque duodecies multiplicaveris, erunt partes sexaginta,
minutiae unam facient partem, atque ita erunt partes
sexagintaunae. Dabis Arieti, in quo Solem esse diximus,
triginta, Tauro triginta; dodecathemorion in prima Gemi-
norum invenietur. Hoc invento, quid vanum magis aut
futile potest excogitari? cum per numeros istos nulla tamen
vis planetae, nulla qualitas eam in partem transmittatur.
Quod si observatum dicitur eventis tam respondere, obiciam
Paulum Alexandrinum, auctorem gravissimum apud Aegyp-
tios, quorum illud potissimum fuit inventum, qui talem
observationem deprehendi falsam attestatur, quia novam
ipse methodum introduxit contra veterum omnium opinio-
nem, ut non duodecies partes illae multiplicarentur, sed
terdecies; scilicet illi computatio antiqua non succedebat
utpote falsa et commenticia. Et quoniam aliquando terdecies
multiplicando eveniebat ei quod quaerebat, more astrolo-
gorum ex uno successu dogma instituit. Haec sunt illa my-
steria Aegyptiorum, quorum sententias velut oracula super-
stitiosum vulgus adorat, quorum doctrina nedum habet ali-
quid divinitatis, sed ridicula etiam semidoctis. Nam si


pagina successiva »
 
p. 384 [II, 148]