BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Themistius - In De anima » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 41

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


libertatem illis nostram erogamus. In libro vero de natura
daemonum
ait expresse nemini licere post Christum genitu-
ram alicuius de caelo interpretari. Hieronymus ex oppro-
briis Aegypti, hoc est reliquiis idolatriae, esse ait requirere
stellarum cursus et futurorum ex eis eventa rimari. Seve-
rianus in libro de septem artibus, quem falso quasi Cassio-
dori citat Rogerius, postquam de vera dixit astronomia:
«Tum ea, inquit, quae attinent ad praevidenda futura, ita
debere nesciri, ut nec scripta esse videantur; sunt enim
fidei nostra sine dubitatione contraria
». Haec ille ad ver-
bum. Quod, si quos tantorum hominum et tam praecellen-
tium sententia nihil movet, deterreat saltem pontificalis
auctoritas, quae istam professionem ita nostris hominibus
interdicit, ut Alexander tertius, pontifex maximus, sacer-
dotem nescio quem, integro anno a ministerio altaris voluerit
abstinere, quod per astrolabium cuiusdam ecclesiae furto in-
vestigando aliquid esset perscrutatus, quamquam, ut idem
Pontifex testatur, nullam ibi aut magicam, aut aliam super-
stitionem admisisset. In Martini Pontificis synodo scriptum,
non vere Christianos aut Lunae cursus, aut stellarum, aut
inanem signorum fallaciam pro domo facienda vel sociandis
coniugiis observare; sed sub nomine etiam aruspicum astro-
logus, decreto Gregorii iunioris, anathema pronunciatur. Et
in concilio toletano: «Si ipse presbyter aut diaconus fuerit,
in monasteriis relegatur, sceleris ibi poenas perpetua damna-
tione daturus
». Solent enim, ut docet Augustinus in libro


pagina successiva »
 
p. 41 [I, 92]