BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Physica » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 409

Pico della Mirandola, Giovanni

Disputationes adversus astrologiam divinatricem


terrenorum et magistratuum vices in sideribus invenirentur.
Quod si ita dicant experientia comprobatum, posset esse
aliqua fides, si de ista inter se distributione temporum con-
venirent. Sed cum alius Lunae alius Marti alius Iovi eosdem
annos attribuat, nonne omnibus pariter experimenti fides
abroganda, quam pro sua quisque opinione in tanta opi-
nionum varietate praetendat? Aegyptii, quos sequitur Fir-
micus, vitae administrationem cuilibet siderum dant aequa
partitione annos decem et menses novem, hoc ordine, ut
«in diurna genitura primum decennium Sol accipiat, in
nocturna Luna, post quod decennium qui in genitura per si-
gnorum cursum in secundo loco fuerit inventus, tertius, qui
post secundum fuerit, et simili modo ceteri. Sed quicumque
decennium sortitus fuerit, licet sit totius temporis dominus,
omnibus tamen stellis totam decennii substantiam dividat,
a se incipiens et post se illis tradens qui sint per ordinem
positi. Primo autem illi quicumque in themate secundus
fuerit inventus
». Est autem summa annorum, quos pla-
netae septem moderantur, ex eorum sententia quinque et
septuaginta, ternis mensibus adiectis, quibus constitutis ad
primum rursus planetam reditus fit. Persae eundem quidem
annorum numerum colligunt, et a Sole similiter, si quis
natus interdiu fuerit, a Luna, si noctu exordiantur, facientes
etiam ipsi unum quidem temporum dominum principalem,
sed alios tamen in dominatu vicaria successione participes,
quam distributionem vocant fridariam; unde illa vulgata
inter iuniores, aliquem esse fridariae Iovis participem. Multum
vero discordant ab Aegyptiis, nam in successu planetarum,
non loca thematis geniturae, sed sphaerarum ordinem ob-


pagina successiva »
 
p. 409 [II, 198]