BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ecl » Fulgentius, Fabius Planciades Mythologiarum libri - p. 148

Fulgentius, Fabius Planciades

Mythologiarum libri III


ut sitiat, ita se poma ingerunt ut esuriat. Sed hanc fabulam Petronius breviter exponet dicens:

Nec bibit inter aquas nec poma pendentia carpit
Tantalus infelix quem sua vota premunt.
Divitis haec magni facies erit, omnia late
qui tenet et sicco concoquit ore famem
’.


De Proserpina et Endymione

Lunam ideo ipsam voluerunt etiam aput inferos Proserpinam dici seu quod
nocte luceat sive quod humilior currat et terris praesit, illo vidilicet pacto
quod detrimenta eius et augmenta non solum terra, sed et lapides vel ce-
rebra animantium et (quod maius incredibile sit) etiam laetamine sentiant,
quae in Lunae crementis eiecta vermiculus parturiant ortis. Ipsam etiam Dianam nemo-
ribus volunt simili modo, quod arborum et fructium succo augmenta inculcet. Deni-
que crementis Lunae abscisa ligna furfuraceis tinearum terebraminibus fistulescunt. Nemo-
ribus quoque adesse dicitur, quia omnis venatio plus nocte pascatur dieque dormiat. Endy-
mionem vero pastorem amasse dicitur duplo scilicet modo, seu quod primus hominum
Endymion cursum Lunae invenerit, unde et XXX annos dormisse dicitur qui nihil aliud
in vita sua nisi huic repertioni studuit, sicut Mnaseas in primo libro de Europa scribens
tradidit, sive quod pastorem Endymionem amasse fertur, quod nocturni roris humor, quem aporia icona nota
siderum atque ipsius Lunae animandis herbarum succis insudant, pastoralibus prosit successibus.


Furii Publii Fulgentii
Mythologiarum liber III


Inscientiae formidolosa suspectio semper excusandi quaerit suffragia, quo
quidquid ignorantia incursionum mater peccaverit, id veniae absolvat
petitio quae culpas vestire consuevit. Sed quia numquam de se male aestimat
sermo qui ad amantem iudicem mittitur, id circo meae simplicitatis negotium
tuo, Domine, purissimo commisi iudici, fretus quicquid absurde digestum
est non ut invidus detrahis, sed ut doctissimus corrigis.


Bellerophon

Proetus rex uxorem habuit Antiam nomine; quae amavit Bellerophontem.
Cui dum ob stupri causam mandasset, ille noluit; quem marito criminata est.
Ille eum ad Chimeram interficiendam misit per socerum suum; quam Bellerophon
equo Pegaso residens interfecit, qui de Gorgonae sanguine natus fuerat. Bel-
lerophonta posuerunt quasi Βουληφόροντα, quod nos Latine sapientiae consiliatorem dici-
mus, sicut Homerus ait:
Οὐ χρὴ παννύχιον εὕδειν βουληφόρον ἄνδρα id est: nec decet tota no-
cte dormire consiliatorem virum. Nam et Menander similiter in Disexapato comoedia ita ait:
βουληφόρως ἡμετέραν Δημέα προκατέλαβες ὅρασιν, id est: consiliare nostram, Demea, praeoccupavisti
visionem. Nam ut hoc certum sit, Homerus in fabula eiusdem Bellerophontis ita ait: ἀγαθὰ φρονέοντα δαίφροντα Βελλεροφόντην id est: bona cogitantem, sapientissimum con-
silium. Spernit libidinem, id est Antiam: ἄντιον enim Graece contrarium dicitur, sicut anti-
christus dicimus quasi ἐναντίον τοῦ Χριστοῦ id est contrarius Christo. Vide itaque cuius uxor
Antias dicatur; nihilominus Proeti. Proetos Panphila lingua sordidus dicitur, sicut He-
siodus in Buccolico ludicro scribit dicens, id est: sordidus uvarum bene calcatarum sangui-
neo rore. Et cuius uxor est libido est sordidis. At vero Bellerophons, id est bona consulta-
tio, qualem equum sedet nisi Pegasum, quasi pegaseon, id est fontem aeternum. Sapientia enim
bonae consultationis aeternus fons est. Ideo pennatus, quia universam mundi naturam cele-
ri cogitationum theoria collustrat. Ideo et Musarum fontem ungula sua rupisse fertur; sa-
pientia enim dat Musis fontem. Ob hac re etiam sanguine Gorgoneo nascitur; Gorgona
enim pro terrore ponitur; ideo et in Minervae pectore fixa est, sicut Homerus in XIII ait.


pagina successiva »
 
p. 148