BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plutarchus - De Alexandri Magni fortuna aut virtute » Fulgentius, Fabius Planciades Mythologiarum libri - p. 134

Fulgentius, Fabius Planciades

Mythologiarum libri III


certando ita remittunt in mortem quo ferant Carontem citius obiturum, si collegio non
donetur. Hanc orationem risus mollior terminabat. Itaque meis quod everteret culmini-
bus inpetravi. Tum illa: Non paves, inquit, Musicum tuis receptare dogma penatibus,
cum barbarorum morem auscultaverim ita litterarios mercatos penitus abdicare, ut hos qui
primis elementorum figuris vel proprium descripserint nomen cassata inquisitione in
carnificina raptassent. Tum ergo: Non ita est, inquam, ut ‘audieras, sed fama fuit’. Nam
carmina tantum nostra valent, Musa inter Martia tela, quanto dulcis aquae saliente sitim
restinguere rivo
. Et ut suum me amplius familiarem rescisset, illud etiam Terentianum
adieci: Olim isti fuit generi quaestus aput saeculum prius. Nunc itaque ita litterae suos quic-
quid Helicon verbalibus horreis entecatum possederat in ipsis potestatum culminibus
haereditario iure transferret catus extendunt. Illa exhilarata carminibus, utpote quasi
Maeonium senem viseret recitantem, laudatorio palmulae tactu mulsit meam caesa-
riem percussaque mollius cervice quam decuit: Elia, inquit, Fabiana Creontis iamdudum
novus initiatus es mystes sacris; ne quid ergo meo tibi desit tyrunculo, accipe, parem do-
gmatis gratiam et quatemus nostra te satyra lascivienti verborum rore percussit vada-
tumque te sui retinet amoris illecerba, redde quod sepioticon debes et quicquid libet Ni-
liacis exarare papyris, feriatis aurium sedibus percipe; nec deerit historiae ei quilibet effe-
ctus cuius te visceribus te interstingi poposceris. Tum ego: Index te libelli te fefellit, generosa
loquacitas; non mihi cornutus adulter arripitur nec hymbre mendaci lusa Danae vir-
go cantatur, dum suo iudicio deus sibi praetulit pecudem et hanc auro decepit quam
potestate nequivit; non suillo canimus morsu depastum amatis iuvenis foemur nec in libellu-
lis meis sub falsa alite puerilis pependit lascivia; non olorinis reptantem adulterum plumis,
ova pulligera virginibus inculcantem vel semina puerigina visceribus infundentem,
nec Lychnides puellas inquirimus, et Hero atque Psycen, poeticas garrulantes ineptias,
dum haec lumen quaeritur extinctum, illa deflet puellas incensum, ut Psice vivendo perderet et Hero
non vivendo perisset; nec referam virginali figmento Arcinam lusam viraginem, dum quae-
reret Iuppiter quod magis esse velit quam fuerat. Mutatas itaque vanitates manifestare cu-
pimus, non manifesta mutanda fuscamus, ut senior Deus hinnitus exerceat et Sol ful-
goris igne deposito malit anilibus exarari rugis quam radiis; certos itaque nos praestola-
mur rerum effectus, quo repulsos mendacis Greciae fabuloso commento quid misti-
cum in his sapere debeat cerebrum agnoscamus. Tum illa: Unde haec tibi, inquit homun-
cule, tantam ignorantiae scientiam, unde etiam ratum ordinem ignorandi? Dum enim sae-
culis intacta exquiris, ostendis te sapienter scire quod nescis. Cui ego; Si his, quibus igno-
rare aliquid contingit, ne ipsut quidem: nescire suum scire contingerit, quanto satius eis
erat etiam non nasci contingere quam nasci inefficaciter vivere. Primum itaque ego scien-
tiae vestibulum puto scire quod nescias. Ad haec illa: Tam secretis mysticisque rebus viva-
citer pertractandis ampliora sunt auctoritatum quaerenda suffragia; neque enim quippiam
ludicrum quaeritur, quo ludibundo pede metrica verborum commoda sarciamus. Su-
dor hic opus est palestrantis ingenii, ne tam magnifici assumpta moles operis ipso fere
medio conanimis impetu vivacissimis destituta vanescat tractatibus. Ergo erunt no-
bis Philosophia atque Urania coelestis adiutrices operis asciscendae; nec enim deerit tuis
lasciviens amica solatiis, at dum te mysticae artes anhelum tractando reddiderint, tute
tua Satyra ludentem excipiet. Quaeso, inquam, munifica largitas, ne tu istam tuam Satyram
cuius me dudum vadatum amore praedixeras temere nostris credas penatibus. Tam et
enim libens zelo sortitus sum ex affectu coniugium, ut, si hanc suis oblucentem ut pelli-
cem voluptatibus domo reperrit, ita sulcatis ungue genis in Heliconem remittant ne-
cesse est, quo eius dilvendis vulneribus Gorgonei ipsius fontis nequaquam fluenta suf-
ficiant. Tum illa cachinnum quassans fragile colliso bis terque pulsu palmulae foemore:
Nescis, inquit Fulgenti, rudis accola Pieridum, quantum Satyram matronae formident; li-
cet mulierum verbialibus undis et causidici caedant nec grammatici mutiant, rethor


pagina successiva »
 
p. 134