BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Georgica » Fulgentius, Fabius Planciades Mythologiarum libri - p. 149

Fulgentius, Fabius Planciades

Mythologiarum libri III


Ergo hic duplex assertio est; aut enim terrore finito sapientia nascitur, sicut de sangui-
ne id est de morte Gorgonis Pegasus, quia stultitia semper est timida, aut initium sapien-
tiae timor est, quia et magistri timore sapientia crescit et dum quis famam, timuerit sa-
piens erit. Unde et Chimeram occidit; Chimera enim quasi κῦμ'ἔρωτος, id est fluctuatio
amoris. Ideo etiam triceps Chimera pingitur, quia amoris tres modi sunt, hoc est incipe-
re, perficere et finire. Dum enim amor noviter venit, ut leo feraliter invadit, unde et Epi-
carmus comicus ait: δαμαστὴς ἔρως λεοντείᾳ δυνάμει θαλερός id est: domitor cupido leontea
virtute praesumptior; nam et Vergilius in Georgicis tetigit dicens: ‘Catulorum oblita leaena
sevior erravit campis
’. At vero capra quae in medio pingitur perfectio libidinis est, illa vi-
delicet causa, quod huius generis animal sit in libidine valde proclivum; unde et Vergili-
us in Bucolicis ait: ‘hoedique petulci’ ‘hoedique petulci’. Ideo et Satyri cum caprinis cornibus depinguntur,
quia numquam novere saturari libidinem. At vero quod dicitur: ‘postremus draco’, illa ra-
tione ponitur, quia post perfectionem vulnus det penitentiae venenumque peccati. Erit
enim hic ordo dicendi quod primum sit in amore inchoare, secundum perficere, tertium
vero peniteri de perfecto vulnere.


Perdix

Semper delicata consuetudo laborioso fert praeiudicium operi, et molliter
educata, dum quod non optas evenerit, penitentiam creant; melius est enim la-
borare partiliter securius doceri quam ex necessitate venientem repentaliter per-
terreri. Perdicem ferunt venatorem esse; qui quidem matris amore correptus,
dum utrumque et inmodestia libido ferveret et verecundia novi facinoris reluctaret, consum-
ptus atque ad extremam tabem deductus esse dicitur. Primus etiam serram invenit, sicut Ver-
gilius ait: ‘Nam primi cuneis scindebat fissile lignum’. Sed ut Fenestella Martialis scribit,
hic primum venator fuit; cui cum ferinae cedis cruenta vastatio et solitudinem vaga-
bunda errando cursilitas displiceret, plusquam etiam videns contheroletas suos, id est Actaeo-
nem, Adonin, Hippolytum miserandae necis functos interitu, artis pristinae affectui mit-
tens repudium agriculturam affectatus est; ob quam rem matrem quasi terram omnium
genetricem amasse dicitur. Quo labore consumptus etiam ad maciem pervenisse fertur.
Et quia cunctis venatoribus de pristinae artis opprobrio detrahebat, serram quasi mali-
loquium dicitur repperisse. Matrem etiam Polycasten habuit quasi polycarpen quod
nos Latine multifructam dicimus, id est terram.


Actaeon

Curiositas semper periculorum germana detrimenta suis amatoribus novit ma-
gis parturire quam gaudia. Actaeon denique venator Dianam lavantem vidisse
dicitur; qui in cervum conversus a canibus suis non agnitus eorumque morsibus de-
voratus est. Anasimenes (qui de picturis antiquis disseruit) in libro II ait ve-
nationem Actaeonem dilexisse; qui cum ad maturam pervenisset aetatem consideratis vena-
tionum periculis, id est quasi nudam artis suae rationem videns timidus factus est; unde et
cor cervi habere dicitur, unde et Homerus ait: οἰνοβαρὲς κυνὸς ὄμματ'ἔχων κραδίην δ'ἐλάφοιο
id est: ebriose, oculos canis habens et cor cervi. Sed dum periculum venandi fugeret, affe-
ctum tamen canum non dimisit, quos inaniter pascendo pene omnem substantiam perdidit;
ob hanc rem a canibus suis davoratus dicitur esse.


De Hero et Leandro

Amor cum periculo sepe concordat et dum ad illud solum natat quod diligit,
numquam videt quod expedit. ἔρως enim Grece amor dicitur, Leandron vero di-
ci voluerunt quasi λύσιν ἀνδρῶν, id est virorum solutionem; solutio enim vi-
ri amorem parturit. Sed natat nocte, id est: in obscuro temptat pericula. Hero
quoque in amoris similitudine fingitur lucernam ferre; et quid aliud amor nisi et flammam
fert et desideranti periculosam viam ostendat. Cito tamen extinguitur, quia iuvenilis
amor non diu perdurat. Denique nudus natat illa videlicet causa, quod suos affectatores
amor et nudare noverit et periculis sicut in mari iactare. Nam et exincta lucerna utrisque
mors est procurata maritima, hoc in evidenti significans quod in utroque sexu vapore
aetatis extincto libido commoritur. In mari vero mortui feruntur velut in humore frigidae
senectutis; omnis enim caloratae iuventutis igniculus tepidae veternositatis algescit in senio.


pagina successiva »
 
p. 149