BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius (Pseudo) - De ordine utriusque ordinis » Fulgentius, Fabius Planciades Mythologiarum libri - p. 150

Fulgentius, Fabius Planciades

Mythologiarum libri III



Berecynthia et Atti

Decepta Graecia credulitate demonum potiusquam deorum numquam deterius suis diis
reponeret quam ut eorum matrem veternosam anum non solum puerilem amatu
quantum etiam fingerent et zelotipam. Tantum enim zeli succensa anus invidiosa
fraglavit quae nec suis utilitatibus furiosa pepercit ut unde fructum sperabat li-
bidinis, illud veterana succindere meretrix. Et quamvis apud muliebres animos libido ob-
tineat regnum tamen etiam invicta libidine zelus obtinet dominatum. Berecynthia enim ma-
ter deorum Attin puerum formosissimum amasse dicitur quem zelo succensa castrando semi-
masculum fecit. Quid ergo sibi in his Graecia sentire voluerit edicamus. Berecynthiam dici
voluere quasi mortua dominam. Ideo matrem deorum quod deos nuncupari per superbiam
voluere. Ideo eos in Olympo habitantes quasi excelsos et superbos ideo et daemonas
nuncupant secundum Homerum, qui dicit μετὰ δαίμονας ἄλλους, id est: post deos alios δή-
μος
enim Graece populus dicitur, is dicitur unus et quia populos subdere cupiebant et
soli super populos esse, daemones dicti sunt. Ideo et apud Romanos Indigetes. Ergo Be-
recynthiam montibus praeesse dixerunt Bernicynthos. Cynthos enim Attica lingua flos
nuncupatur unde hyacynthus dicitur quasi ἰάκυνθος, quod nos Latine solus flos dicimus
quasi omnibus perfectior. Nam et Epicarmus ita ait: κυνθοειδὴς στεφηφόρος καὶ ρανθεὶς
προβέβηκε Χρύσαλος
, id est: florigera corona atque e littoribus procedit chrysalus. Itaque florem
icona nota quamvis quilibet amet, tamen abscindit, ut Berecynthia in Attin fecit, Athis enim Grece
flos dicitur, ut Sofides Atticus in libro theologumenon quem appellavit, scribit matrem
deum in modum potentiae voluit poni, unde Cybele dicitur quasi cydos baleon, id est, glo-
riae firmitas, unde Homerus ait: cui Iuppiter gloriam donaverat ergo ideo turrita pin-
gitur quod omnis potentiae elario sit in capite. Ideo leonum currui praesidens, quia omnis
potentia regno ornata sit. Sceptrum etiam fert, quod omnis potentia vicina regno sit ob hanc
rem etiam mater deum dicta est, illud nihilominus ostendere volentes, quod sive Indigetes, sive
di, sive daemones apud antiquos a divitiis dicti sunt ergo potentia divitum mater est unde
et Homerus Agamennon considerans ait: ἀτρέιδη τέοδ'αὐτ'ἐπιμέμφεαι ἠδέ χατίζεις.
Nec non etiam Euripides consimilans Tantalum Iovi in tragoedia Electrae ait: ‘beatus ille, nec
invideo fortunas eius Iovis aequalis ut dicitur Tantalus ergo potentiae gloria semper et
amore torretur et livore torquetur.’ Citoque abscindit quod diligit dum tamen amputet
illud quod odit. Denique omnis nunc usque potentia nescit circa suos diuturnum servare affe-
ctum et quod amaverit cito aut zelando amputat, aut fastidiendo horrescit et Attin di-
ci voluerunt quasi ἔθος, ἔθος enim Graece consuetudo dicitur, ergo quantuscumque amor
sit, potentibus stabilis esse non novit.


De Psyche et Cupidine

Apuleius in libris Metamorphoseon hanc fabulam planissime designavit, dicens
esse in quadam civitate regem et reginam habere tres filias, duas natu maiores esse
temperata specie, iunorem tam magnificae esse figura ut crederetur Venus
esse terrestris. Denique duabus maioribus quae erant temperata specie, connu-
bio Venere, illam vero veluti deam non quisquam amare ausus, quam venerari pronus atque ho-
stiis sibimet deprecari. Contaminata ergo honoris maiestate. Venus, succensa invidia, Cu-
pidinem petit ut in contumacem formam saeveriter vindicaret. Ille ad matris ultionem adve-
niens visam puellam adamavit, poena enim in affectum conversa est et ut magnificus iacu-
lator ipse se suo telo percussit. Itaque Apollinis denunciatione iubetur puella in montis ca-
cumine sola dimitti, velut feralibus deducta exequis, pennato serpenti sponso destinari
perfecto nanque choragio puella per montis declivia zephyri stantis leni vecturea delapsa
in quandam domum auream rapitur quae pretiosa sine pretio sola consideratione laude de-
ficiente poterat existimari. Ibique vocibus tantummodo servientibus ignota atque man-
sionario utebatur coniugio. Nocte enim advenientes maritus Veneris praelis obscure per-
actis ut invise vespertinus advenerat, ita crepuscolo incognitus etiam discedebat. Habuit
ergo vocale servitium, ventosum dominium, nocturnum commercitum, ignotum coniugium.


pagina successiva »
 
p. 150