BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - Odyssea » Fulgentius, Fabius Planciades Mythologiarum libri - p. 152

Fulgentius, Fabius Planciades

Mythologiarum libri III


non est quod comedas. Sicut cupiditas novit habere non novit frui. Omnes etiam
deos Iupiter ad nuptias dicitur convocasse illa de causa quod putarent ethnici singu-
las partes in Homine deos singulos obtinere ut Iovem caput Minervam oculos Iuno-
nem brachia pectus Neptunum cintum Martem renes et inguina Venerem pedes Mercurium.
Sicut Democrites in physiologumenon scripsit, unde et Homerus ait: ὄμματα καὶ κεφα-
λὴν ὃμοιος Διὶ τερπικεραύνῳ, Ἄρει δὲ ζώνην, στὲρνον δὲ Ποσειδάωνι
id est: caput et oculos simi-
les Iovi fulmine delectanti, Marti cingulum et pectus Neptuno. Nam et Tyberianus in Pro-
metheo ait: deos singula sua homini tribuisse. Denique natum Achillem velut hominem per-
fectum, mater in aquas intingit Stygias, id est, durum contra omnes labores munit solum
ei talum non tetigit, nihilominus illud physicum significare volentes, quod venae, quae in
talo sunt, ad renum, foemorum atque virilium rationem pertineant, unde aliquae venae usque
ad pollicem tendunt quod tractantes et physici et mulieres ad obtinendos partus et ischia-
cos eodem phlebotomant loco et emplastromentaticum quem stisidem Affricanus in Astroso-
phistes
vocavit, pollici et talo imponendum praecepit. Nam et Orpheus illum esse principa-
lem libidinis indicat locum. Nam denique in entherocilicis et iisdem locis cauteria ponen-
da praecipiunt. Ergo monstrat quod humana virtus, quamvis ad omnia munita, tamen
libidinis ictibus subiacet patula, unde et Licomedis regiam datur ut nutriretur qua-
si ad luxuriae regnum. Licomedem enim Grece quasi γλυκὺ μηδὲν, id est: dulce nihilum. Omnis
enim libido et dulcis et nihil est denique et amore Polyxenae petiit seu quod amor peregri-
nari faciat mentes ab ingenio suo seu quod apud multos libido (ut peregrinabunda) vagetur.


De Myrrha et Adoni

Myrrha patrem suum amasse dicitur, cum quo ebriato concubuit cumque eam pa-
ter utero plenam rescisset, cognito crimine, evaginatio eam persequi coepit gla-
dio. Illa in arborem myrrham conversa est, quam arborem pater gladio percutiens
Adon exinde natus est quid vero sibi haec fabula sentiat edicamus. Myrrha
genus est arboris de qua succus ipse exudat haec patrem amasse dicitur. Istae enim arbo-
res in India sunt quae solus caloribus cremaqntur et quia patrem omnium rerum solem esse
dicebant cuius opitulatu cuncta germinum adolescit nativitas ideo et patrem amasse dici-
tur dumque grandioris fuerit roboris solis ardoribus crepans thagades efficit, per quas
succum desudat (quod myrrha dicitur) et redolentibus lachrymosa guttulis fletus sua-
ves scissuris hiantibus iaculator, unde Adonem genuisse fertur, Adon Grece suavitas dici-
tur et quia haec species odore suavis est, Adonem dicitur genuisse. Ideo autem Venerem amas-
se dicunt quod hoc genus pigmenti sit valde fervidum. Unde Petronius Arbiter ad libidi-
nis concitamentum myrrhinum se poculum bibisse refert. Nam et Sutrius comoediarum scri-
ptor introducit Glyceram meretricem dicentem: Myrrhinum mihi adfers quo virilibus armis
occursem fortiuscula.


De Apolline et Marsya

Minerva tibias ex osse invenit quibus cum in convivio deorum cecinisset cumque eius
tumentes buccas di omnes irrisissent, illa ad Tritonem paludem pergens in aqua fa-
ciem suam speculatur dum turpia adiudicasset buccarum, in flumina tibias eiecit quibus
Marsya repertis, doctior factus, provocavit Apollinem concertaturum de cantibus, sibisque Mi-
dam regem iudicem deligunt, quem Apollo, cum non recte iudicasset, asininis auribus depra-
vavit. Ille criminis sui notam tonsori tamen ostendit, praecipiens ei, ut si crimen eius cela-
ret, eum participem regni efficere. Ille secretum domini sui in terram fodit et in defosso ter-
rae duxit et operuit. In eodem loco calamus natus est, unde sibi pastor tibiam faciens,
quae cum percutiebatrur dicebat, Mida rex aures asinales habet, nihilominus quam quod
ex terra conceperat. Unde et Petronius Arbiter:

Sic commissa ferens avidus reseraret minister,
Fodit humum regisque latentes prodidit aures.
concepit nam terra sonum, calamique loquentes,
Invenente Midam qualem conceperat index
.


pagina successiva »
 
p. 152